Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

de Nouissimis. . miliarium. Inviti deserimus hoc domicilium terrenum i. quoniam in ignotas nobis regiones migrandum est, ex quibus nullus unquam re­diit nuncius, qui nobis de illis certiora quae­dam (navere £unbfd)aft) retulisset, s. Quoniam non pauci dubitant, post fata tales usquam es­se sedes. 3. Quoniam multi coarguente eos conscientia, nihil, quod sperent boni, habent, sed petius multum , quod timeant. Atque omnino species mortis et proxime sequentis pu­tredinis habet aliquid, a quo sensus nostri ab­horrent. 2 Et tamen longa omnium temporum ex­perientia docuit , neminem unquam ab hac le­ge mort litatis exemtum esse. Si igitur vitam sapienter et tranquille agere velimus, neque repent' po *t incautam securitatem exterreri con- cutique ; nuriqium cogitati mem mortis ex ani­mo dim tt^re debemus, saepeque consideran­dum, nos ea lege natos esse, ut serius ocius ex hac vita migremus, quod fit, interdum su­bito et placide, interdum post longos cruciatus, dolores, ita, ut sensim atque sensim debilita­to sensu, ad mortem praeparemur, quae sae­pe a nobis tamquam finis malorum cupide ex­spectatur: denique aliam nos exspectare vitam, quae, si modo virtutis fuerimus diligentes, mul­to maiora solidioraque gaudia nobis datura est, quam quae per mortem amittimus. 3. Unde haec necessitas moriendi ? R. Poe­na est peccati non nostri, sed alieni, quod ma­lum apud pios nunc rationem beneficii habet, Liberat enim nos ab omnibus malis corporis, et animi periculis , et nos in meliores beatiores- que transfert sedes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom