Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Sectio. Pl. §• 69. De animi immortalitate. D l-/um corpus interit, non toti morimur, 1. restat adhuc melior pars nostri, illud quod in nobis cogitat, appetit, aversatur, ratiocinatur: quod animum adpellamus. Diversae is esse ua- turae a corpore debet: neque enim ex mecha­nismo corporis unquam eius operationes tam variae, tam mirificae explicari, intelligique pos­sent. Neque enim solum praesentia sensibus cernit, sed etiam absentia mente videt, visa componit, abstrahit, ex notis ignota colligit ex praesentibus de futuris callidissime conficit, subtilissime ratiocinatur: quod certe non cade­re in corpus videtur. Corporis itaque ruina, non trahit, nec trahere potest post se etiam ani­mi ruinam. Deus quidem hunc animum redi­gere in nihilum potest : at id nunquam demon­strari poterit, eum id vel actu facere, vel face­re velle, aut debere. 2. Quia menti nostrae datae sunt vires , quae in hac vita usu perficiuntur quidem ali­quantum , sed ubi perfectae sunt, morte inter­cipimur. Neque eum gradum attingimus in hac vita, quem possumus, neque etiam fructum virium illarum excultarum capimus. Peteritn,e hoc de sapientia divina cogitari, quae nullas nobis frustra dat vires , et per illas scopum su­um obtinere totum vult ? 3. Accedit, quod no­bis desiderium perpetuo maioris perfectionis et felicitatis insit, neque tamen vel in summa, quam hominibus datur attingere aetate voti no­stri potimur: Potuitne Deus hoc animis desi­Z5i

Next

/
Oldalképek
Tartalom