Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Sectio VI. *J« Sectio VI. De Novissimis. §. 6«. De Morte. ílx omnibus futuris, nihil certius est, quam mors nostra. Dejin. Mors est amissio vitae corporeae. Cum principium vitae desinit, seu corpus instrumentum animae lenta aut subita destructione* ineptum redditur, ad ideas rerum animo propinandas , et vicissim animus in corpus agere haud potest, tum ille domicilium suum deserit. Cadareri autem contingit, quod animalibus corporibus omnibus, ut nimirum vinculum , itemque proportio partium solidarum et fluidarum rumpatur, et dissoluta compage, partes putredine resolvantur: fluida, terrestria, atque aetherea ad sua principia redeant, nihil- que, nisi ossa et cineres aliquamdiu remaneant videanturque. i. Omnes vitam , corpusque adeo nostrum amamus : sapienti et benigno Dei consilio , ut hac ratione nobis officium conservandae vitae facilius, suaviusque reddatur. Ob hanc caussam veremur destructionem corruptionemque corporis nostri, reformidamus discessum ex complexibus consuetudineque nostrorum et fa