Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

incommoda vitae , quae casus adfert, Deus non tollit, nec tollere potest, nisi naturae leges tol­lere, interturbareve velit. Sed tamen haec ipsa mal^i , incomrnodaque pietas, et inde oriunda conscientia gratiae divinae, et nostrae innocen­tiae , spesque adeo illae , quas nobis proponit religio Jesu Rom. V; 1. 2. 1. Joan. Ill; %t. Luc► 18. 3. J 4 valde minuunt, leniunt, tolerabili- oraque reddunt. c, Haec ipsa conscientia gratiae divinae pa­rit mentis serenitatem, tranquillitatem animi, et adquiescentiam. Atque haec animi tranquilli­tas interna , quam maxime necessaria est ad fru­ctum huius vitae. Vitiosae cupidines, impia fa­cta , inordinati stultique affectus excruciant ani­mum , inquietant et perturbant. Accedit illud ? quod mens recti conscia in ipsis rebus tristibus nos erigat, dulcique solatio demulceat, et ad­versus fortunae vicissitudines armet. Nil consci­re sibi, nulla pallescere culpa etc. Sed tamen probe tenendum , fieri posse, et fieri, ut non semper, nec apud omnes haec animi serenitas in eodem gradu reperiatur, siquidem temperamentum corporis, nervorum remissio, incommoditatum vitae confluxus , visque adver­sitatum , hanc animi tranquillitatem, vel minuat, vel intercipiat aliquamdiu. Quare hic tranquillita­tis maior minove sensus, non debet pro constan­ti, indubitatoque criterio status gratiae haberi. Optime et certissime de illo indicare possumus, ex sensuum, studiorum actionumque nostrarum emendatione, continua mali peccatique fugáét aversatione, et proposito firmo et immutabili , virtuti, spretis omnibus impedimentis, servi­endi. 2, Pietatis utilitas etiam, et vel maxime, ad futuram vitam pertinet: de religione Jesu tamqu. remedio peccati. 247

Next

/
Oldalképek
Tartalom