Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

*48 Sectio V. a) Munit enim animum contra terrores mortis, quae tamen inevitabilis est, et contra metum rerum futurarum. Ratio : Lactat enim nos dulcissima spe beatae immortalitatis , arctis­simae unionis cum Deo, cum Christo, cum bea­tis mentibus. Adeoque pius et sanctus horam mortis suae non reformidat , ceu tempus interi­tus sui plenarii, sed eam placido exspectat ani­mo, tamquam transitum ad vitam meliorem, tamquam aditum ad fructum plenissimae, per- fectissimaeque felicitatis: b) Eadem pietas animum nostrum iam in hoc orbe magis magisque ad sensum gaudiorum spiritualium praeparat, aptioremque reddit: dum eum indies metae destinationis suae ac per­fectionis admovet propius. Sed de hac spe, de his gaudiis proxime. Admorutio ad iuuenes. Liceat mihi Vos in primis, iuvenes amantissimi, adhuc affari. Ob­secro, obtestorque Vos, per Deum , creatorem vestrum, per innatum illud nobis desiderium vitae perennis et beatitudinis , per ius illud ve­strum ad fructum felicitatis, quod servatori ve­stro debetis, per hunc ipsum reparatorem salu­tis vestrae: eiicite ex animo vestro vanam illam et damnosam opinionem , quae clam pectoribus Vestris inhaeret, quasi studium verae pietatis, negotium sit maturioris aetatis , quasi virili, fir- rniorique aetate convenientius faciliusque sit opus, quasi haec cura emendationis nostrae non­nisi extremo vitae tempore et adpropinquante morte suscipienda sit. Absit, primus ac praeci­puus hic labor , prima nostra cura sit oportet, ut sancti, ut probi, ut utiles , ut humani generis amantes, ut veritatis spientiaeque verae studiosi, adeoque omnibus bonis cari evadamus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom