Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Sectio V% nobis etiam aliorum benevolentiam, bonam exi­stimationem, fiduciamque (apud ipsos impro­bos etiam) parit ac conciliat- Verae itaque ac so­lidae felicitatis mater est. 1 Tim. FI’, 6. C. 2; 2. Matth. 6 ; 33. Sehol. I. Pura quidem et nullis intermixta taediis homini in hac vita nulla datur felicitas, adeoque nec piis promissa est. Mala tantum illa , quae ex peccatis necessario consequuntur, mi­nuere in nostra potestate est. Imperfectiones quidem tam corporis, quara mentis humanae, abesse ab pio non possunt, neque ab aliis fortu­nae adversae casibus, immunis vita eius est: ve- rumtamen et haec ipsa mala, hunc usum habent, et habere debent, ut ipsum de veritate ímperfe- ctioneque felicitatis terrestris edoceant, ut tan­to magis spiritualia bona et futuri aevi spes aesti­mare discat, ut patientiam ac fiduciam suam in Deo exerceat, ita quidem , ut omnia, quae ei eveniunt, ipsaque adeo mala , felicitati eius i m servire, et ad emendationem eius fideroque in D eocorroboiandam facere debeant. Hebr. 12. 11, 12. 1 Cor. X; 13. 2, Propter pietatem religionisque Christi­anae professionem , nemo nunc commodis vitae renunciare cogitur. Non amplius vivitur tempo­ribus illis persecutionis. Hinc loca N. T. plera­que , quae de cruce et perpessionibus Christi­anorum agunt, ad illa pertinent tempora, et cum grano salis, ut aiunt, accipi, applicarique ad nostra tempora debent. b) Vitae sanctitas, emendatioque sui hunc fructum habet, ut peccatorum veniam, gratiam, pacemque cum Deo, Rom. Fill’, l.adferat, sic, útiam nullas praeteritorum peccatorum poenas extimescere cogamur. MH a quidem , quae sunt consectaria vitae anteactae necessaria , et alia 246

Next

/
Oldalképek
Tartalom