Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
de religione Jesu tamqu. remedio peccati• 245 §' 67. De emolumentis Christianae pietatis ac virtutis. P JL ostquam duas quaestiones expedivimus, 1 , quid Christus nostra catisa fecit ? s. de meritis Jesu Christi. 2, quid nobis agendum incumbit ? s. de ordine et mediis salutis , restat, ut quaeramus, quid inde utilitatis ad nos redundat, si ex praescripto doctrinae Jesu vixerimus, poenitentiae fideique ordinem ingressi, pietati serviverimus, seu de emolumento Christianae pietatis ac virtutis. Quaestioni huic satisfacit Apostolus Paullus 1. Tim. 4; 8. 9* Vtilitas eius itaque pertinet 1, ad hanc vitam. a) Nam multum confert ad corporis et mentis nostrae incolumitatem, Pius enim evitat magis, quam alii, omnes libidines, affectus inordinatos , inpvudenter facta inimica vitae , valetudini, menti, fortunisque et existimationi suae. Multis itaque caret malis probus , quae necessaria consectaria sunt peccatorum. Pietas nobis alios etiam placidos et faventes reddit , nosq.ue hactenus taediis non paucis liberat. Nostris igitur privatis commodis , prosperitatique vitae non parum consulit, saltem consulere potest. Scilicet virtus Christiana nos castos, laboriosos; frugales, et contentos efficit; bonos, utilesquenos familiae , cuius membra sumus, homines, civesque reipublicae, reddit; gaudiis huius vitae , ijs- que innoxiis beat, et si modo illa sincera et infucata sit, cumque prudentia vitae coniuncta,