Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
*44 Sectio V. vareque debet. Viro probo longa praeparatione non opus est; illi enim non grave est, ac difficile tales pios motus, talia sancta proposita in a- nimo suo excitare ac fovere. Vitiosus et improbus eo frui utiliter non potest, donec sincerum illud sanctumque propositum emendationis suae ceperit, i Cor. XÍ; 27-29. 6 , Frui aliquis hoc sancto epulo toties potest ac debet, quoties ei necessarium ac salutare videtur fidem suam ac obsequium erga disciplinam Jesu instaurare ac corroborare. Fieri autem id debet ex praescripto et more antiquissimo Ecclesiae in societate aliorum. Admitti autem ad fructum huius epuli sacri debent homines iam usu rationis praediti, et in doctrina Jesu instituti. Ergo non infantes , vel rationis usu carentes, quoniam finis huius instituti apud eos exulat. Reliqui sine discrimine admittendi: neque enim nos de statu interno animi alterius certum iudi- cium facere possumus, modo is Christum eius- que doctrinam profiteatur. Nam et improbus propositum se emendandi capere, et viam emendationis potuit, atque hoc ipso ritu ad animum in proposito suo confirmandum uti. 7, Confessio peccatorum et Absolutio sunt ritus extraessentiales, et ad multos abusus et superstitionem ducunt. Originem illi quidem antiquissimae Ecclesiae debent, qui tamen alio plane fine instituti et in lapsis usurpati, aut illis , qui contra instituta novae societatis sacrae legesque eius peccarunt. Quos ritus dein ad alios o- mnes homines dominatus sacri cupiditas extendit. Verba enim Jesu Matth. 16; 19. C. lg; ig. Joan. 20; 22.23. ad solos Apostolos pertinent, et huc trahi non possunt.