Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Sectio V. Crisis. Exemplum hoc voluit esse precum Servator: ad cuius modum orandum sit, non perennem formulam. Contrarium putavit Cyprianus et Bogomili Saec. XII. a) Nam iVlatth. 6; 5-8. Jesus etiam regulas dat precandi , quibus non opus fuisset , si liaec solum oratio , nec ulla alia dicenda esset. b) Apostoli ipsi preces verbis suis conceptas dixerunt. Act. IV. Eph. I; 18. Col. E §• 64. De cultu Dei sociali. His duobus pietatis emendationisque nostrae adminiculis, ad mentem de rebus divinis rite informandam , et ad excitandam alendamque pietatem , quisque uti privatim domique suae potest et debet: quod quidem exertitium non certis horis statisque alligari debet, sed quovis tempore commodo, mane vesperi, et toto die per intervalla, cum compositus est animus, ct saepius instituendum est, quo magis id ad continuandum perpetuandumque pietatis studium valet, idem etiam fieri potest insigni cum fructu ab integra familia, si singuli mente animisque consentiant. Multo autem fructuosissimum est ad veram pietatem, si integri coetus Christianorum , quibus idem servator, eadem fides, eademque spes, et idem propositum est, certis temporibus , lo- fcisque coeant ad doctrinas divinas contemplandas , discendas, vel in memoriam sibi redigendas, et animum ad anjprem Dei, hominum et virtutis inflammandum, alendamque: quod in faii coetu hoc iit felicius, quo magis ignis iia-'