Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
tie i eligione Jesu tamqu. remedio peccati* tura sua ab igne accenditur , et unius plurium- ve exemplo, alter ad fervorem precum etc. excitatur , animatur. Atque hic cultus adpeliatur cultus Dei publicus ( offentíicíyec ©ottcébíenfr) non. satis quidem commode. IN am nos homines proprie servire prodesseque Deo non possumus; sed nos ea re nobis potius servimus et prosumus , et vera obedientia , pietasque erga Deum non his coetibus obeundis absolvitur, sed ex omnibus sensibus et actionibus nostris elucere debet. Consect. Diligens et assidua cultus publici frequentatio non est pietas , sed tantum adminiculum pietatis excitandae , et alendae, quid? quod ne signum quidem est certum pietatis, quo illa cognosci possit. . Finis horum coetuum publicorum itaque est l. Institutio, vel consideratio doctrinarum’ illarum^ quae ad rebgionem pietatemque pertinent: quod fit praelegendis explicandisque libris de religione agentibus , inprimis biblicis : catechisando propter iuniores et rudiores, et sermonibus dicendis pro adultioribus. 2. Exercitatio animi ad laudes Dei, gratiarum actionem et virtutis assiduum studium , quod fit cantu et precibus. Sehol. I. Primi Christiani ex Judaeis facti , his exercitiis pietatis diem Sabbathi destinarunt. Post Ecclesia et Princeps diem solis huic negotio assignarunt. Dies quidem erat indifferens ; sed bonus tamen postulavit ordo , ut certum quoddam tempus praefigeretur sanctae huic occupationi. Mox dies festi etiam recordationi rerum vel personarum memorabilium , ad religionemque pertinentium consecrati sunt: initio parce quidem et pie, dóin ex male intellecta pietate et commodo hierarchiáé unius mul-