Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
4. Obiectum s. argumentum petitionis a) Praecipuum esse debent res, quae ad animi sa- Jutem emendationemque pertinent. Matth. 6; 33, quae quidem sine conditione roganda sunt, b) His proxima sunt, quibus humana vita ca~ rere non potest: s. necessaria, c) Possunt etiam, commoda, ornamentaque vitae rogari, quae nobis non invidet divina bonitas; nunquam autem pollicetur tales preces exauditum iri. Es» set enim illa vere nobis funesta ac terribilispro- tnissio : roganda itaque talia , non anxie et simpliciter, sed cum conditione, cum plenaria re- signatione voluntati divinae Matth. 26 ; 39. cum proposito firmissimo, acerbissima quaevis, quae a Deo ventura sunt, beneficii loco habendi. Solus enim Deus scit, quid vere nobis utile sit ac salutare : idem fecit Servator Matth. 1; c. ,5. De Exemplo precum, quod nobis Christus ipse dedit, eiusque abusu. Oratio Dominica est exemplum a Je.su propositum discipulis, orationis brevis et nervosae, quae paucis v erbis multa indicat. Omnia enim , quae Christianus petere optareque potest, in illa tamquam in nucleo continentur. Errant tamen illi, qui eam perpetuam , iisdemque verbis repetendam formulam precum esse existimant. Frequens admodum usus aut abusus huius orationis dominicae in Liturgiis nostris, et apud plebem reliquiae sunt cultus illius ex opere operato in papatu, ubi recitatio precum certo numero, pharisaica , contra Sententiam Christi „ actus pietatis meritorius putabatur. Hinc plerumque sine mente, sine sensu haec praestan- tissirna precum formula deblatteratur , e. c. cum bis terve in uno sermone haec oratio D. recitatur, dereiig ^su tanq. remedio peccati. 235