Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

tare. Satis est ad veram poenitentiam , si odi­um peccati aversatioque eiuS, seria sincera et constans sit: satis, si distincte agnoscas, quam turpia, noxia sint , quantaque poena digna sint peccata: satis est. Si studeas quantumcunque possis, consectaria peccati tui tollere, infecta- que reddere , neque peccati commoda retinere de industria velis. At se ipsum , data opera angere , vitam sibi anxiam acerbamque redde­re , et sic animum sludiumque suum praeclare conandi, minuere atque prosternere ; id nefas est. Hoc satie praeiudicio multi laborantes prae­ter necessitatem ab inchoanda emendatione sui morali absterrentur. 3. Firmum propositum emendationis , i e. propositura melioribus suis notitiis convenien­ter agendi, cupiditatibus pravis nulla in re in- dulgendi, voluntati divinae, tamquam unicae normae actionum nostrarum, obsequendi, et id , quod bonum , rectum esse cognovimus , sine tergiversatione, aut cunctatione agendi, ut sic tantos , quantos adhuc possumus , pro­gressus faciamus. 4.Propositi huius firmi exsecutio. Scilicet con­stantia in proposito et principiis agendi conti­nuata , itemque perpetua animadversione et ob­servatione nostri, nostrarumque actionum et motivorum agendi opus est. Hic quidem labor animi, haec propositi exeeutio initio difficilis est, et vis nobis inferenda quasi est. Sed hic valet illud: omnia conando docilis solertia vin­cit: quod quis serio vult, potest idem homo. Religio Jesu nobis suppeditat adminicula has difficultates superandi, datque argumenta in­citamentaque fortitudinis et constantiae. Illae vero difficultates, ipso tentamine repetito , mi­nuuntur et evanescunt. Deinde consuetudinis aig * Sectio V,

Next

/
Oldalképek
Tartalom