Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
non secus in bono, quam in malo magna vis est, magnum adiumentum. Kam sicut vitium, sic etiam virtus exercitatione crebraque repetitione facilitatur et in habitum abit. Sehol. l. Haec emendatio moralis hominis in s. litteris, ustccvoicc conversio, regeneratio, renovatio , sanctificatio (ctyiacuos) depositio veteris hominis, et novi assumtio, naXryyevcCicc Tit. 3; 5. i. e. nova nativitas-ete. vocantur, suntque haec nomina omnia tropica , unam rem denotantia: ex quibus Theologi parum cauti, totidem actus atque gradus emendationis effinxe- runt, eaque re mentem vulgi perturbarunt (tenebras offuderunt.} Est enim hoc vitium plero- rumque hominum , ut libenter obscuros terminos teneant, iisque adhaereant, putantque , se sensum tenere , cum nuda tantum verba sonosque teneant, Sehol. i. Haec resipiscentia s. Conversio est successiva non instantanea. Longo nempe labore , multa observatione sui perficitur. Nemo enim repente bonus, nemo repente malus.Errant itaque vehementer, et contra psychologiam peccant Herrnhuteriani et Pietistae , qui de hora conversionis etc. ( £)urcf;btud) ) somniant. Illud quidem non negamus fieri posse, ut intra breve tempus sensus iudiciaque nostra de rebus mutentur, et alia atque alia sentiamus: num nostris aut aliorum incommodis malisque, lectione librorum, et aliis rebus facile nos induci possumus , ut de nostris actionibus alias iudicemus : quemadmodum et id fieri potest, ut haec ipsa incitamenta poenitentiae ad vanum et irritum recidant. Cum itaque incipimus alias sentire et animum ad moralitatem actionum sensuumque nostrorum advertere, tunc ianc incipát nostra de religione Jesu f . M . remedio peccati. 2ll)