Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
SU Sectio. V. bus i Cor. 15; 28. Filium Dei et Spiritum S. cum hoc Deo esse arctissime unitum, ita tamen, ut dum hic vivimus , in terris , modum huius unionis , eorumque inter se relationem interiorem concipere aut declarare haud valeamus : satis est nosse , filium Dei nostrum esse dominum et Servarorem , cui et nos ipsos et salutem nostram acceptam ferimus*: Patrem denique in nomine filii Spiritum S. mississe , qui Apostolos in veritate, i. e. doctrina Jesu fideque confirmaret, atque sic opus ad illuminandos emendandosque homines pertinens adiu- varetur. Joh. 14/ 26. c. 16; 13. l Cor+6 ; 11. Lucy II; 13. §• .58Q u i d Jesus nostra caussa egerit? «Summa totius Religionis Christianae proprie his tribus quaestionibus absolvitur. 1. Quid Jesus nosta caussa egit? s. quae sunt merita eius erga genus humanam ? 2. Quid nobis ipsis agendum incumbit? (i. e. ordo salutis et adminicula s. media.) 3. Quid inde ad nos commodi redundat ? Merita I. Christi erga genus humanum omnibus nostris laudibus maiora sunt, summamque grati animi pietaterp postulant , quippe 1. Genus humanum de rebus gravissimis et ad mentis animique nostri informationem pertinentibus edocuit: factusque estin summa depravatione generis humani, dominante incredulitate , superstitione, vitiisque enormibus, Reformator religionis, quae prorsus foedata con-