Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
temerataque fuit: Reformator inquam, non modo sui saeculi, et suae nationis, sed omnium temporum et gentium , constituendis Apostolis, et adiuvante opus eorum vi supernaturali Spiritus S. Quot myriades hominum iam hac luce collustrati, eiusque beneficio sapientiores melioresque facti sunt, et fieri adhuc poterunt. Et si tamen haec doctrina apud omnes homines, omnibusque temporibus non eandem vim exseruit, caussa est, quod neglectus rationis hanc lutem obscuraverit. Quid vero docuit? Ea praecipue, quibus intellectus hominis, et voluntas perficeretur, ut sunt: a) Doctrina de Deo et animo eius paterno erga homines, cuius notitias dignissimas numine sanctissimo , sed antea prorsus sepultas suppeditavit. Item doctrina de providentia Dei uni- versalissima, de immortalitate, de futuris fatis hominis , vitaeque huius cum futura arctissimo nexu: quae sunt eiusmodi doctrinae* quae efiicacissima ad virtutem et probitatem incitamenta praebent. b)ln quo natura et vis verae virtutis sanctitatisque posita sit, ut eam ab hypocrisi, ab imaginaria et operibus superbiente sanctimonia, et inanibus caerimoniis secernere, et in vera mentis morumque emendatione, in amore Dei hominumque sincero collocare discant. c) Edocuit homines de gravissimis Doctrinis morum: de forditudine Christiana, suique abnegatione , de amore hominum universali, ipsorumque hostium , de placabilitate, mansuetudine, indulgentia. d) Porro de via salutis, adminiculisque eo pertinentibus, quomodo homines resipiendo , et praeceptis Dei sincere obsequendo in viam. de religione Jesu tamqu. remedia peccati, z*3