Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

7 Dein hominis scopus in eo ponitur; ut ve­rum cognoscamus, virtutem exerceamus, ac tan­dem beemur ; at vero sine agnitione et cultu Dei, seu sine religione, neque veritatem cognoscere, neque virtutem exercere, neque beatitatem con­sequi possumus; nam Deus solus est, sicut sum­ma veritas, virtus et beatitas, ita horum omnium benignus largitor ac distributor. Igitur scopo suo penitus excidunt religionis contemtores; nam ne­gato et neglecto Deo non intelligunt, cur in mun­dum venerint, quo fine hic morentur, et quo tandem tendant? Non intelligunt, cur virtus coli debeat, a) et ejus exercendae efficaci motivo et apto medio destituuntur; nam, dicente Seneca; „Bonus vir sine Deo nemo est, — ille dat con­silia magnifica et erecta.“ b) Eo vero minus pot­est quis sine Deo vere beatus esse; nempe vera beatitas virtuti solum, et illi quoque nonnisi per Deum vere tribui potest. Denique vix oportet monere; religionem necessariam esse etiam respectu humanae con­sociationis. Religio enim est necessaria conditio omnis solidae pietatis, virtutis et felicitatis non tantum privatae sed etiam publicae; nullumque auperest amplius inter homines vinculum defi­ciente vel disrupto eo, quo nos Deo religari o- porteat. *) Seneca in praef. natur, quaest. in commenda­tionem divini cultus egregie loquitur: ,,Quantum, inquit, inter Philosophiam interest, Lucili virorum optime! et ceteras artes; tantum integesse existimo in ipsa Philosophia inter illam partem, quae ad homi­nes , et hanc, quae ad Deos spectat. Altier est haec et animosior; multum permisit sibi, non fuit oculis

Next

/
Oldalképek
Tartalom