Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
8 contenta, majus esse quiddam suspicata est ac pulchrius , quod extra conspectum natura posuisset. Denique tantum inter duas interest, quantum inter Deum et hominem. Altera docet, quid in terris agendum sit; aitera quid agatur in coelo. Altera errores nostros discutit, et lumen admovet, quo discernantur ambigua vitae , altera multo hanc supra caliginem , in qua volutamur, excedit, et e tenebris ereptos illo perducit, unde lucet. —< — Nisi ad haec admitterer, non fuerat operae pretium nasci. Quid enim erat , cur in numero viventium me positum esse gauderem ? An ut cibos et potiones percolarem ? — — Detrahe hoc inaestimabile bonum, non est vita tanti, ut sudem, ut aestuem. O quam contemta res est homo, nisi supra humana se erexerit! — — — Virtus enim, quam ad- fectamus magnifica est, non quia per se beatum est, malo caruisse, sed quia animum laxat, ac praeparat ad cognitionem coelestium, dignumque efficit, qui in consortium Dei veniat.“ bJ Seneca Epist. 41. §. 6. Religionis objective verae unitas , et obligatio ad illum. Objective vera religio tantum una est possibilis. Si enim plures admiserimus, hae vel omnes pariter in se continebunt verum illum complexum veritatum ad agnitionem et cultum Dei pertinentium , eruntque sibi quoad omnia praecepta prorsus aequales, et tunc hoc ipso non plures distinctas, sed reipsa unam religionem efficient; vel non omnes suppeditabunt aequalem agnitionem et cultum Dei, sed una meliorem et perfectiorem quam altera, et ideo rursum necesse est, ut unica sit solum ex illis vera religio, nimirum