Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
6 texunt, hoc suum historicum adsertum ex historia etiam probare, ac indicare deberent: tempus, quando1? Locum, ubi? Personas a quibus? populos, inter quos, religio dictis modis invecta, et quomodo ab illis ad totum genus humanum propagata fuerit ? Quod illi necdum demonstrarunt, nec unquam demonstrare poterunt, contradicente illis historia, quae testatur: religionem omni Sacerdotio , omni legislatione et imperio longe antiquiorem esse, nec unquam inter homines desiisse , sed semper perseverasse. a) °) Quod nisi cognitum comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec una cum seculis aetatibusque hominum inveterare potuisset. Etenim videmus, ceteras opiniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. — Opinionum commenta delet dies , naturae judicia confirmat/* Cicero de natura Peor. L. II. c. 2. §. 5. Religioni» necessitas. Religio homini necessaria est, sive hominis rationalem indolem vel ejus scopum, sive etiam hominum societatem consideremus. Et quidem homo meliori sua indole, juxta quam ratione praeditus est, vi quadam interna et naturali instinctu fertur ad Deum, suum Creatorem, Conservatorem providumque Gubernatorem agiwscen- dum, et consideratis Dei perfectionibus, item sua erga illum subjectione cognita, ceterisque ad Deum relationibus intellectis non potest erga Illum non excitari ad pia animi sensa, hisque conformes actiones, seu ad Dei cultum; jam autem agnitio et cultus Dei vocatur religio.