Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

5 nefactoris, Dei optimi, amorem excitare debue­runt ? — Ab ignorantia vero quis religionis ori­ginem deducat, quando quidem constat: religio­nem quoad Dei agnitionem et cultum longe ma­gis floruisse apud gentes cultas , quam apud in­cultas et barbaras. — Si vero quis religionem in­ter homines educatione inductam et propagatam esse contendat, probandum eidem restat: quo­modo illi, qui omnium primi hanc educationem induxerunt, quin ipsi in religione educati fuerint, item quomodo etiam illae gentes, apud quas nulla educatio locum habebat, ad religionem deve­nerint % Errant etiam illi, qui religionis originem a commentis Poetarum et Philosophorum, vel a fraude sacrificulorum, ab artibus Legislatorum et Principum repetere volunt. Nam religio apud tales quoque gentes reperta fuit, quae nullum Philosophum vel Poetam habuerunt. Dein meri­to quaeritur: unde ipsi Philosophi ac Poetae; unde Sacrificuli et Legislatores, qui religionem , uti praetenditur, induxissent, religionis notionem hauserint l Et quoniam sine praevia notione nulla persvasio locum habere potest, quomodo populi poterant artibus Philosophorum, Poetarum, Sacri­ficulorum vel etiam Legislatorum seduci ? Pro­fecto religioni nulla ratione potuisset apud popu­los aditas procurari, neque potuisset conditis im­periis latisque legibus per religionem robur addi et id effici, ut religio ab omni humano genere recipia­tur et retineatur, nisi unusquisque hominum jam prius per propriae conscientiae testimonium inti­me sensisset, se vinculo religionis Deo obstrictum esse. Demum, qui similem religionis originem

Next

/
Oldalképek
Tartalom