Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

4 Demum ad rem nostram pertinet divisio reli­gionis in religionem sufficientem et insufficientem. Sufficiens, quae non tantum ea, quae ad agnitio­nem et cultum Dei pertinent, pleno ac plano modo tradit, sed etiam hominis officia integre recenset, cunctisque hominum indigentiis succurrit ^ et nos per sanctissima simul et effieacissima momenta, media vero aptissima ad finem rostrum ultimum consequendum dirigit et adjuvat; si vero in his homini praestandis deficiat, insufficiens religio appellatur. §. 4. Religionis origo. Religio, vi sui nominis et notionis, ex inti­mo nexu ac relatione, quae inter Deum qua Creatorem, et hominem qua creaturam intercedit, oritur. Quia vero haec hominis erga Deum sub­jectio cuique mortalium adeo naturalis est, ut quisque intimo conscientiae sensu persvadeatur : sine agnitione et cultu divini Numinis se vero ac nobiliori sensu hominem esse nequire, sequitur; ipsam etiam religionem in hominis natura fundari. Atque hinc adparet, quantum a vero aber­rent , et sibi totique humano generi noceant, qui­cunque adfirmant: religionis originem a metu, ig­norantia, vel educatione esse repetendam. Nam metus utique jam supponit sensum illius qui me­tuitur, ut adeo non ex timore notio Dei, sed potius ex notione Dei timor ejusdem oriri potue­rit. Dein , si metus poenarum nonnullis forte ma­lorum spirituum ac daemonum opinionem inge­nerare potuit, quidni plurima illa beneficia, qui­bus homo se ipsum et universam naturam vesti­tam esse observavit, eundem ad potentissimi Bc-

Next

/
Oldalképek
Tartalom