Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
219 §. 130. Speciatim in mysteriis revelatae religionis. Magnus usus est Rationis etiam in mysteriis revelatae religionis. Jntelligimus autem per mysterium : veritatem divinitus revelatam, quae tamen humana ratione comprehendi nequit. Igitur cujusvis mysterii notio his tribus absolvitur: 1) Ut termini, quibus mysterium effertur, sint clari, et tam subjecti quam praedicati distincta notio habeatur. 2) Ut mens humana non comprehendat modum, quo praedicatum suo subjecto conveniat; etenim in hoc recte consistit indoles mysterii. 3) Ut tamen e divina revelatione certum sit: praedicatum suo subjecto optime convenire, totique propositioni veritatem indubitatam inesse. Sic, verbi causa, — propositionem hanc: „Deus est unus in substantia et trinus in personisdico esse mysterium. Nam 1) Omnes termini hac propositione contenti sunt clari, et bene intelligimus, quidnam hi termini: Deus, persona, natura, unus, trinus, significant. Sed 2) non comprehendimus , quomodo Deo conveniat id, quod de illo praedicatur , ut nempe: Deus unus sit in substantia , et trinus in personis. Et tamen 3) Deum reipsa unum esse in natura, trinum in personis : Patrem et Filium , et Spiritum S. ac ideo huic propositioni: „Deus unus est in substantia, trinus in personis“ indubitatam veritatem inesse firmissime credimus; quia veritatem hanc Deus falli et fallere nescius revelavit, et Ecclesia Catholica ad credendum proponit.