Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
V; 220 §. 131. Unorum possibilitatem, exist entium , wo// repugnantiam. Etsi mysteria sint veritates rationi imperviae, rationis tamen magnum usum possumus facere etiam in mysteriis. Inprimis per Rationem convincimus nos de mysteriorum possibilitate. Quum enim Deus, qna naturae auctor in rebus naturalibus, vel etiam in religione naturali multa nobis relinquat mysteriahoc est talia, de quorum existentia nihil dubitamus, etsi nesciamus explicare: cur et quo modo illa ita sint; hinc concludit ratio : posse Deum, etiam qua revelatae religionis auctorem, patefacere nobis mysteria, seu veritates nobis incomprehensibiles. Dein Rationis ope demonstramus mysteriorum exi- stentiam, quatenus probamus; in S. Scriptura et Traditione vclut fontibus revelationis occurrere veritates etiam tales, quae propter auctoritatem Dei revelantis et Ecclesiae declarantis verissimae quidem et indubitatae sunt, humana tamen ratione comprehendi nequeunt, ac ideo veri nominis mysteria sunt. Denique rationis ope cognoscimus : mysteria esse quidem supra rationem; quum sint veritates rationi imperviae, in quibus, quomodo praedicatum subjecto suo conveniat, non perspicitur. Simul tamen ratione convincimur : in mysteriis nullam ostendi posse veram contradictionem jam vel ideo, quod ad hanc demonstrandam ratio deberet perspicere manifestam praedicati cum suo subjecto repugnantiam, quam tamen in mysteriis deprehendere eo ipso nunquam poterit, quod sint res incomprehensibiles , quae rationis conceptum magis superant,