Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

‘218 ginem demonstramus; ratione utimur, dum e S. Scriptura et Traditione velut revelationis datae fontibus eruimus, quomodo Christus Ecclesiam fundando, eamque custodem et infallibilem reve­lationis Magistram constituendo providerit, ut doctrina ab Ipso adlata inter homines semper pro­pagetur, et semper integra conservetur; et sic porro. His vero generatim demonstratis ; rationis erit speciatim singulas veritates revelatione con­tentas in examen vocare, utique non eo fine, ut easdem admittat vel rejiciat pro lubitu, sicut il­las mágis vel minus perviderit vel plane non com­prehenderit; sed potius ut ostendat: easdem cre­dendas esse, quia illae per Deum revelatae in S. Scriptura et Traditione continentur, atque per Ecclesiam ad credendum propositae sunt. Dein Ratio sparsas in S. Scriptura et Traditione veri­tates colligit, et in ordinem justum redigit, ad­hibitis definitionibus earundem cognitionem cla­ram et distinctam reddit, et ex illis legiti­mas conclusiones deducit, atque vario modo illas illustrat: demum dubia, difficultates solvit, et doctrinam revelatam contra quorumvis adversa­riorum impetitiones defendit, ipsarum incompre­hensibilium veritatum possibilitatem, noq repu­gnantiam , cum aliis veritatibus nexum, et in­signem moralem usum evincit. Verbo: rectus et moderatus rationis usus in negotio revelationis in eo consistit; ut ratio ea omnia colligat et solide pertractet, quae ad veritatum divina revelatione contentarum demonstrationem, illustrationem, aut defensionem quidquam conferre possunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom