Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

217 postolus inculcat: ne credamus omni spiritui, sed probemus spiritus, si ex Deo sint, utique sanae rationis usum non damnant sed expo­scunt. b) In hoc capite rectura rationis usum in negotio revelationis evolvemus , et a triplici errore cavendum esse monebimus. Primus est eorum ; qui rationi in ne­gotio revelationis nihil tribuunt, omnemque rationis usum in hoc puncto damnant. Alter error est eorum; qui revelationem et rationem inter se pugnare arbi­trantur. Denique tertius error est eorum, qui eum fa­ciunt rationis abusum , ut vel omnem revelationem re­jiciant, vel in illa non aliud admittant, nisi quod ra­tione comprehendunt. b) Joan. V. 39, — 1 Thessal. V. 21. Rom. XH. 1 — 2 Joan. IV. 1. §. 129. Est autem Rationis magnus usus in revelatione probanda, illustranda, et defendenda. Magnus usus est Rationis in Revelatione probanda, illustranda, et defendenda. Ratio enim, quae religionis officium nobis promulgat, simul experitur, historia quoque'teste, se in integro verae religionis negotio perficiendo esse insuffi- cientenv, et Dei revelationem desiderat. Ratio conquirit argumenta, quibus revelationis possibi­litatem et utilitatem, quin etiäm, certo sensu, necessitatem evincit. Ratione perlustramus histo­riam, et ex illa ostendimus: Revelationem hu­mano generi reipsa factam esse; rationis usu ex­quirimus fontes, in quibus revelatio divinitus facta consignata habetur; ratione statuimus crite­ria , ope quorum datae revelationis divinam ori-

Next

/
Oldalképek
Tartalom