Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
216 ctoritatem credamus; attamen ratio colligit, et illustrat illa argumenta, vulgo motiva credibili- tatis, quibus persvademur, ut Dei revelantis et Ecclesiae declarantis auctoritatem quoad hanc vel illam veritatem adesse intelligamus, ejusque judicio nos submittamus. Dein, sicut per revelationem non ideo manifestantur veritates, ut contrarium statuatur rationi, sed ut rationis imbecillitati in salutis negotio succurratur, ita sana ratio nunquam potest esse contraria revelationi, imo illam in multis egregie illustrat, sicque revelatio et ratio mutuam opem sibi ferunt, atque se invicem adjuvant. Errant ergo, qui revelationem et rationem inter se pugnare arbitrantur; quum Deus, qui utriusque auctor est, sibi contradicere nequeat. Errant etiam , qui rationi nihil tribuunt, et o- mnem rationis usum in negotio revelationis damnant. Nam eo ipso, quod ratio nobis a Deo , teste ipsa revelatione, tanquam vitae dux et magistra data sit, ejus rectus usus etiam in re gravissima, nimirum in salutis negotio, licitus esse debet. Sed etiam ipse Christus D. item Apostoli et sancti Patres cujusvis aetatis, etsi falsi nominis philosophiam , atque humanam sapientiam illam, quae contra Deum ejusque rectum cultum et revelationem ab Ipso datam ambitiose erigitur, semper rejecerint, sed tamen ad rationis genuinum usum, ad sanos cordis et animi sensus saepius et ipsi provocarunt et alios remiserunt. Profecto , dum Salvator suos adversarios ad Scripturarum , quae de ipso testimonium perhibent, scrutationem remisit; dum Paulus Apostolus monet : omnia probari et quod bonum est, teneri, vultque rationabile obsequium, dum Joannes A