Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

215 dei veritas; sed ibi oportet populum diligentius instrui de fidei veritate, ubi errores insurgunt, ne fides sim­plicium per haereticos corrumpatur. Et haec fuit cau­sa, quare necesse fuit edere plura Symbola, quae in nullo differunt, nisi quod in uno plenius explicantur, quae in alio continentur implicite, secundum quod exi­gebat haereticorum instantia. b) Inter libros symbolicos publicos refertur De­cretum Eu genii IV. pro instructione Armcnorum da­tum , quo praesertim doctrina Ecclesiae Romanae de Sacramentis exponitur. Ad libros symbolicos publicos pertinent etiam Acta Conciliorum . Catechismus roma- uns ex decreto Concilii Tridentini jussu Pii IV. edi­tus, item catechismi dioecesani, nomine instructionum pastoralium cogniti. CAPUT III. De Auctoritate Rationis confirmantis aut certe non contradicentis. a) §. 128. Auctoritas Rationis hoc loco reducitur ud re­ctum rationis in negotio religionis revelatae usum per ipsam Revelationem non damnatum, sed con- cessum et commendatum. Auctoritati Dei revelantis et Ecclesiae pro- ponentis velnt principiis deducendae ac demon­strandae Revelationis christiano - catholicae , me­rito adjungitur Auctoritas Rationis. Licet enim has vel illas veritates revelatas esse , ac ideo re­ligionis christiano - catholicae materiam consti­tuere, non propter rationis evidentiam, sed pro­pter Dei revelantis et Ecclesiae proponentis au­

Next

/
Oldalképek
Tartalom