Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

56 salva hac Evangelii regula, nulli errori> adfirmationi Ioeum es­se; nec proinde seu in Jesu Christi, seu in Apostolorum adfir- mationibus quaeri, illaeso Jesu, et Apostolorum honore, erro- rum adfirmationes posse. — Quid quod idem Jesus clare, ac sae­pius se ad docendam veritatem venisse, hancque, sicuti a Patre accepit, tradidisse, declaret, provocetque palam adversarios suos, ut, secus unquam egisse, demonstrent? — (v. c. Jo. 3. 45. seq etc.) Taceo, fuisse ipsam veritatem, — Deum, — cujus naturae favor erroris repugnat. — Id, quod Joannes (Jo. 6. 67») narrat, monstrat luculente, nihil omnino Jesum unquam doce­re, aut dicere in veritatis praejudicium voluisse; permittere e- nim, ut: multi discipulorum ejus abirent retro , maluit, quam ut in praejudicium veritatis verteret doctrinam, quae eos scandali- bat. (v. Ó2.) — Abfuit igitur ab hoc purae veritatis Magistro propositum, discipulos per erroris favorem lucrifaciendi. — b) Idem undique ex Apostolis , formatis a veritatis Magistro, spi­ritus emicat. —- Eandem veritatis curam, et necessitatem vera- citatis, et quidem verbis iisdem, quibus utebatur (Jesus, 3Iath. 5.) urget Apostolus Jacobus; (Cap, 5. 12.) — tum Paulus iden­tidem (2. Cor. 2. 17. — 4. 2. — Galat, l. 10. —- Eph. 4. 25. *— I. Thess. 2. 4. — Coloss. Z. Q.) —■ Ne momentaneum quidem, etsi pertinentem ad conversationem duntaxat, erroris favorem tolerandum credidisse, docet luce clarius Petri per Apostolum Panium reprehensi exemplum. (Galat. 2. l4.) — Persuasos uni- versim fuisse, omnia, quae praedicabant, defoecata ab omni errore, puramque veritatem esse, quam stare immotam opor­teat semver , docent evidenter ea illorum testimonia, quibus do­cent : verbum, quod evangelisatum est, manere in aeternum; (1. Petri, 1. 25.) — veritatem ab initio auditam permanere in aeter- num ; (2. Jo. 2. et 6.) superbum esse et nihil scientem, (en, n 0- vorum Magistrorum Characteres ! ) qui aliter docent: ( 1. Tim. 1.3. — 6. 3.) — Eos, qui aliud, et aliter quam praedicaverint ipsi, praedicant: alium Christum, et aliud Evangelium praedi­care; (2. Cor. 11. 4.) — convertere EvtThgelium Christi; (Gal. 1. 7.) — anathema esse, evangeiisantes praeter id, quod evangelisa- verunt ipsi; (v. 8. et Q.) — Evangelium, quod est evangelisa­tum, non esse acceptum ex homine, (proinds nec ex erroneis praejudiciis hominum') sed ex revelatione; (v. 11. et 12.) — de­nique fideliter esse custodiendum. (1. Tim. 6. 20. — 2. Tim. 1* 14. vide Fragm. 2. pag. l6. usque 21.) — Tametsi ex his mani­feste liquet, Apostolos nihil eorum, quae docuerunt, aboleri, aut modificari, verum conservari omnia immutabiliter voluisse, nec proinde ullum in doctrinis, quas docebant, agnovisse er­rorem, corrigendum subinde; — certum nihilominus est, hane veritatis evidentiam nihil valituram ad illos, qui non tam veri­tatem, contentam in scripturis, quam praeconceptis systematibus umbram duntaxat sacram quaerunt, ut et ipsi Christiani esse

Next

/
Oldalképek
Tartalom