Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

videantur, et facilius, Christiani nominis larva tecti, fallere in­cautos , et imprudentes possint. — Pertinent igitur, quae pro­ducta sunt, non tam ad incorrigibile hoc genus corrigendum, quam ad confirmandos eos in Christiana veritate, qui hauddum Christiani esse desierunt! 5) Ex ratione: — a) Ex veracitatis indole. —■ Pertinere ve- racitatem ad perfecta naturae rationabilis officia, nemo peritus inficiabitur. — Ast hinc sequitur, quam dissona a natura ratio­nali est erronea , studiosa praesertim , et voluntaria , cogitatio, — tam, et multo quidem magis, esse erroneam locutionem. —• Multo magis, inquam; addit enim deceptionem, et promovet imperfectionem audientium, ad quos, veritatis communicatione perficiendos, obligati omnes ii sunt, qui loquuntur. — Fac prae­terea, erronea, et studiose quidem eos loqui, qui ad annuncian- dam veritatem peculiariter destinati, atque ofjicii quoque sui vi ad id obligati sunt, — atque cum utroque hoc, naturali, et positivo, dicendi veritatem officio, jactatas accomo dati ones com­ponere tenta; — incassum! — b) Ex indole infinitae Dei ve­racitatis. Quis hebes usque adeo est, ut doceri distinctius de­beat, id, quod de veracitate rationalis naturae dictum est, mul­to magis, et eminentius intelligi de infinita Dei veracitate opor­tere? — Quidquid igitur Dei praedicatur nomine , ürmaturque sigjiis, defaecatam a quibusvis errorum scoriis veritatem esse oportet; — an non? — Atqui omne id, quod Jesus, et Apo­stoli docebant, docebant Dei nomine, firmabantque signis! —• Quomodo ergo in hoc, undique divino, opere, locus esse erro­rum involucris, —■ horumque abolitionibus, ad defoecandam ab ab erroribus veritatem, potest? — c) Ex sciti pernicie. — Nihil universae Religioni cogitari nocentius ea hypothesi potest, in qua ad docendam veritatem missi a Deo Magistri miscuisse er­ronea veris, atque utraque signis firmasse supponuntur; — cum enim missorum horum doctrinae hoc ipso ceu totidem Dei verba haberi tam debeant rationabiliter, quam, si non haberentur, foret irrationabile; sequitur, deprehenso uspiam ullo Dei verbi errore, periclitaturam (idem doctrinarum omnium, tamque ra­tionabiliter negari caeterarurn quoque veritatem posse, quam foret irrationabile ob unum, idemque Dei, utriusque veritatem adfirmantis, testimonium, habere aliud pro vero, aliud pro er­rore. — Actum nempe ea in hypothesi est de verbi et Testimo­nii divini fide, fluereque, juxta rectum ac connalurale Lessii Ratiocinium, nccesse est Religionem universam, fierique obno­xiam libidini, et arbitrio larvatorum Magistrorum, nihil alio- quin aliud, atque totalem Christianae rei quaerentium ruinam. — Periclitari via eadem, prodita veracitatis divinae certitudine, ipsam verae Divinitatis ideam, atque cum hac Divinitatem ipsam, facile patet» ■— d) Ex rationabilium, quae cas adeommodatio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom