Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

cari nuper solebant, notae, conati sunt; ast irrito, quia invita suscepto Minerva, conatu. — 2) Da interim, ita esse; — si ad rationis Religionem juvandam , conser\aridam , reddendamque efficacem, doctrinae etiam positivae seu utiles, seu necessariae sunt, num revelari has quoque vetat revelationis finis? — an non hoc in casu ipsum hoc, rationis Religionem plenam, puram, et certam conservandi, Dei Consilium, earum Revelationem ur­get et poscit? — Nonne, ut aliquanti sit demonstratio ex fine, demonstrare oporteret praeterea, quidquid positivi occurrit in revelatione, nec necessarium ad eum finem, nec utile esse? — Num id, inquam, potest demonstrari? Nullo modo! — obstat enim ipsa revelatio, — obstat demonstratio contraria, et con­stans, hodierna praesertim, experientia. — a) Obstat revelatio; cum enim revelari, omnium intelligentium consensu, nihil a Deo possit, nisi necessarium sit, aut utile, sequitur luculente, tale esse, quidquid revelatum est; haberi vero in corpore revelata­rum doctrinarum positivas quoque Doctrinas, summo omnium, etsi dissentientium in nonnullis , Christianorum consensu , cer­tum est, — consensu, vim demonstrationis habente, ipsa quo­que neologorum confessione. — b) Obstat demonstratio contra­ria; recole quae hanc in rem dixi alias. (Fragm. lsag. pag. 88. usque Qfi.) — c) Obstat denique experientia. — Insolitam late regnare irreligiositatem, vacat omni dubio. A quo coeptam tempore, quaeso? Inde ab annis sexaginta circiter, nullo perito diffitente ; proinde a coepto spiritus philosophici regimine, et a provecta evolutione Libertatis, saeve positivas quasvis discer­pentis doctrinas. — ULi vero? ibi, inquam, ubi spiritus ille, et illa libertas systematica est, idque propria protestantium Con­fessione! — Confronta, sed sincere, Ecclesiam, alienam ab eo systemate, positivas Religionis doctrinas universim ac firmiter conservantem; nihil illic insoliti illius occurrit mali, aut, si oc­currit aliquid uspiam, parvulum est in comparatione , hocque ipsum ex vicinia fluxisse contagione palam plerumque ii ipsi faciunt, qui similiter aegrotant, cum et praepostera, adversa do­mesticis, principia, et author es, quorum venenato musto ine­briati sunt, v narrant imprudentes. — Caeterum, 3) criterium hoc manifeste refellit ipsa revelatio, receptionem, et observa­tionem omnium revelatarum doctrinarum , et quidem sine ex­ceptione, ab omnibus luculente exigens, uti paullum antea vidi­mus. 4} Quam praeterea plenum periculi criterium , nisi prae­sto certa sit regula, qua discerni tuto, et certe, quid ad eum finem pertineat, et quid non? possit: — anne praesto est? — Ast, inquiunt, certam praesto esse regulam, qua agi hoc discre­tionis negotium tuto ex fine rev elationis possit. Facile consentitur, inquiunt, finem fuüse revelationis , ut ho­minum succurratur indigentiis, qui per religiosarum veritatum, qua

Next

/
Oldalképek
Tartalom