Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
ignorantiam, qua praesertim incertitudinem, destituebantur neces- i aria ad habendam beatam vitam tranquiUitate; praestita igitur* per revelationem ignoratarum rationis veritatum cognitione, e9 data incertis certitudine, /ii/iii superesse, quo eg-eat humanum genus♦ Indigentias generis humani esse hodie progeniei neotericae prope universim arundinem, longam, — aestimari ex earum a- mussi universam Christianam, rem, — sed et vicissim easdem a<3 praeconeepta componi Consilia, vertique eum capitum de indigentiis vertigine divinam rem susdeque , rnoiiui jam alibi ; (Fragm. 4. Praefat. et §. 4o. seq.) Quid ergo de hac ad indigentias provocatione tenendum? —> 1) Certum esse, praecedente adventum Jesu Christi miseria, i. e. praecedentibus universalibus quibusdam generis humani indigentiis, provocatam tandem extraordinariam Dei opem esse, abotitionetnque indi' gentiarum harum reipsa fuisse divinae revelationis finem, — Atque de hoc, nemo, uti puto, dissentit. — Sed, 2) sin impossibile, perarduum certe et perdifficile esse definitu, quae nam in-' digentiae illae universim, —• tum, qui nam modi sint, quibus eaedem permanenter, omnibus hominibus apte, seu universim, et efficaciter tolli possint ? —• Haec de utroque hoc argumento seu impossibilitas, seu difficultas, usque adeo manifesta est, ut, agnitam ab ipsis gentium sapientibus esse, constet; — hinc illa Magistri de coelo expectatio, qui doceat: quo animo erga Deos, et erga homines esse oporteat; (Fragm. 4. §. 34.) —• tura, classica illa classici poetae Sententia: permittes ipsis expendere Numinibus, quid convenit nobis, rebusque sit utile nostris. — Quidquid hoc in genere hodie erratur, inde fit, quod homines minuti : quid conveniat nobis, rebusque sit utile nostris, inconsultis Dei , contentis in revelatione, decretis, superbe decernant, —* indigentias humanas, praeconcepto aptas systemati, easque tollendi modos, monstrent digito, — nihilque praeterea, quam quod visum iis est, tale esse velint, quo egeat humanum genus. —« Emicat ex hac decernendi audacia luce clarius insolens quaedam et temeritas et de propriis viribus praesumptio! — Quis mortalium, quaeso, comprehensa sibi totaliter omnia miseriae humanae capita, ramos, et causas, — modosque, quibus sanari ea miseria permanenter, universim, et efficaciter possit, cognitos funditus esse, nisi desipiat, adfirmet ? — Quis proinde ea, quae positiva occurrunt in revelatione, pertinere ad necessariam generi humano opem, audeat, sobrietate salva, negare? — Equidem arbitor, nihil minus cohaerens, irrationabi- liusque esse, quam humanitatis miseriae et veteribus indigentiis quaerere opem per revelatarum doctrinarum delectum , -— et quidem ex ipso fine revelationis; —■ cum ejusmodi dele■* Mus evidenter adversus sit indoli, et spiritui revelationis i D 2