Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
25 est quietem, tunc primum homini illuxit veritas, cum qua laeta ejusdem receptio, et intima Convictio juncta est. (Pag. — 20. seq.) Quam desperata, *— periculosa, — et anfichristiana, ad certam veritatis cognitionem, et veram de ea convictionem, via! — quamve hoc ipso ineptus cognitionis utrius- que character! — i) Desperata inquam; — quia requirens non tantum argumentorum, quae doctrinae veritatem adstruant, cognitionem, verum objectionum quoque, tam propriarum, quam earum, quae fiunt ab aliis, revisionem, et curatum examen. *— Quis, quotusve est, grandi huic aptus negotio ? — Author ipse cogitantes requirit. — Sed quotus cogitantium quoque idoneus esi, ad certam ex innumeris, pro et contra occurrentibus, argumentis, eruendam veritatem ? consule de cogitantibus experientiam, nulli alii aeque fluctuantes et incerti veritatis, occurrunt, atque cogitantes! — Quid jam de eorum multitudine, qui censeri inter incogitantes solent, statues ? — Maxima humani generis pars sunt! — Pars maxima, inquam, eandem habens destinationem. — Anne his, licet perinde destinatis, seu ea cognitio, seu convictio, possibilis est? ne Bollio quidem Judice, si praemissorum meminit, sibique concordat. -— Quomodo autem maxima haec humani generis classis, veram se habere convictionem, licet objectiones in adversum nec norit, nec intelligat, possit cognoscere? — id equidem haud intelligo, nec uti arbitror, ullus a- lius ! — Nisi destinationis universalitati adsit principium aeque universale, aptum ad praestandam omnibus destina-' tis cognitionem et Religionis, et verae de ea convictionis, oppido tristem , ac desperatam maximae hominum classis sortem esse oportet! — Num praeterea, quod urgetur principium, ad praestandam ipsis quoque cogitantibus, et philosophis cognitionem Religionis certam, et veram Convictionem, idoneum sit? collige, inquam, ex feris eorum fluctibus, pugnis, et assiduis opinionum mutationibus! — 2) Periculosa; nihil enim periculosius veritati est, cri- terio vago, atque in omnem partem, ad errorem aeque, atque ad veritatem stabiliendam, apto. — Securis certe et