Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

quietis, cnterii hujus vi, in opinionibus suis, velut certis veritatibus, esse licebit Judaeis, Muhamedanis, et quibus­vis, quae in Christianorum medio surrexerint, dissiden­tibus, etiam fanaticis, sectis; omnes enim hi religiosarum opinionum suarum cum mentibus, cordibusque suis, ple­nam vident harmoniam, — nullam sentiunt inquietudinem, — nec cum ullo officio et conscientia experiuntur confli­ctum; — objectionibus vero in adversum non tantum seu propriis non turbantur, seu factis aliunde non terrentur, ut potius ad repellendas, si quae unquam fiunt, velut veritati, cognitis officiis, et conscientiae suae inimicas, in­dignantes convertantur, certa experientia teste. — Phari- saei, occulati homines, plenam habebant in opinionibus suis quietem, adeo, ut Deo etiam agerent gratias, quod non sint, sicuti caeteri hominum. — Perhibente Luther o, homines, omnium maxime, neotericis judicibus, cogitan­tes, quos scriptura haereticos vocat, tantum abest, ut terreantur objectionibus, adversus eorum errores produ­ctis, ut iisdem erroribus potius laetentur, et indurentur. (Frag. Isag. p. 53.) — Epicuraeos ipsos in expulsa fatidi­ca anu, i. e. in extrusa Dei providentia , invenisse mentis, et cordis concordiam, et animorum tranquillitatem, alias (Frag. 4-) vidimus. — Quem, timoratum praesertim, innu­mera haec eorum, quos errare certum est, tranquillitatis exempla, non terreant, cogant que vereri et timere oc­currentia tranquillitatis pericula. — Recole etiam (Frag. 4-) vim praejudiciorum infantiae, et robur pertinaciae hae­reticorum, (Frag. Isag. I. c.) intelliges, nihil eo criterio inefficacius, insecuriusque esse. •— 3) Antichrisfiana; — veritatis enim, et fidei christianae Criterium, nec rerum examen, nec concordiam Cordis cum mente, sed mentis harmoniam cum eorum praedicatione esse , qui missi sunt ad praedicandam veritatem, omnia illa luculente evincunt, quae demonstrant, fidem esse ex auditu; en: qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos; in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et erroris. (Fragm. 2- p- 34 seq. et pag. 43. seqq.) — Verum enimvero est, quo novum hoc Criterii phantasma tueantur ; — testem ap­pellant ipsum Christianae rei aniliorem, Jesum:

Next

/
Oldalképek
Tartalom