Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
divinis Mysteriis convictionem ex principiis internis haud posse, — Ipsa certe Religionis, et firmae ac verae de singulis ejus partibus convictionis necessitas, pertinens ad universos, convictionem , in Dei fundatam testimonio , tanto luculentius prae illa ad intra convictione commendat, quo prior et congruentior u- niversali Religioni, et adcomodatior universis est, quibus eadem Religio promulgatur. — Quid, quaeso, ad pariendam veram convictionem , producendamque in fide animi tranquillitatem , efficacius cogitari potest, quam si convictus rite sim : id, quod credo, Deum dixisse, qui nec fallere potest, nec falli? — Anne in philosophicae convictionis hypothesi eadem seu firmitas fidei, seu animi tranquillitas esse potest? — Quo necessitas gravior, tanto quaeri major solet certitudo ; — at nihil mediis necessariis ad distinctionem gravius, — sed nec minus firmum, magisque anceps et fluxum philosophica conventione. — Profecto, haec de philosophicae convictionis necessitate jactatio, ad nil valet aliud, quam ad turbandam timoratorum hominum pacem animi, et tranquillitatem, — atque ad omnem tandem Religionem objiciendam, — nisi convictio eadem et facile ab unoquoque adquiri posse intelligatur, —* et praesto una sit certus, cognituque facilis Character, ex quo cognoscere unusquisque possit, eam convictionem, quam habet, esse veram ac talem, quatis omni, qui proprie homo est, congruit, necessariaque est ad destinationem; ad habendam enim in gravissimo destinationis negotio animi tranquillitatem, eandem unicuique certitudinem praesto esse oportet et de ejus, quam habet, Religionis, — et, quam de hac habet, convictionis veritate, omni perito judice. — Num vero ea convictionis facilitas in hypothesi hac praesto est? — !Num adest, per quem vera dignosci convictio valeat, certus, cognituqu e facilis Character? — si praesto est, quisnarn ille? — Narrat Boli: e) De philosophicae convictionis Charactere. Convictionis de agnita veritate Characterem esse, plenam mentis, et cordis harmoniam. — Quamdiu in homine cogitante inquietudo, animi contenti defectus, et adversus agnitum officium et conscientiam pugna praesto est; — quamdiu objectionibus, quae ei aut sponte occurrunt, aut fiunt ab aliis, adhuc terretur, quin vinci laeta cordis fide possint; tamdiu is suam de Religione cognitionem habere aut pro penitus erronea, aut certe pro defectuosa, mixla- que erroribus, debet. •— Cum vero omnia haec in plena consonantia sunt, animusque hoc intuitu plenam adeptus