Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

43 Profecto, si repraesentatio, congruens veritati objekives, esse indifferens, salva veritate objeCtiva, potest, sequitur, nullam ullius veritatis objektives repraesentationem haberi, quae indif­ferens non sit; — cumque omnis hominum Religio, ut beet et prosit, in hominibus existere, adeoque, reprcefenta esse debeat, omnem hominum Religionem indifferentem esse, Religionisque subjectivae indi (ferentia involvi ipsam quoque objeffiivam verita­tem. — Quousque tandem miseros aget deserta vetuflas, — et fe curitas Ministerii! §. i 3. II) Lex Christianae unitatis. Quidquid omnis revelatae doctrinae recipiendae, et observandae adstruit necessitatem, pertinet manifeste ad fundandam in Jesu Christi Regno singularem quamdam religiosarum notitiarum, et regularem harmoniam, conspi- ratque amice cum illa Christianae unitatis lege, quam, toto Evangelii Spiritu, ac indesinenter urgeri legimus — Lege, Christiane Lector, sed libero a praeoccupatione animo, libros Sacros a primo ad novissimum usque, vi­debis absque multa scrutatione miram quamdam omnium conspirationem ad suadendam, atque in perpetuum stabi­liendam mentis, et cordis consensionem, perfectamque et in omnibus revelatis notitiis, et operationibus, ex illarum amussi suscipiendis, unitatem. — Ne, quod jam satis egi copiose, agam iterum, recoli velim dicta alibi. (Fragm. 2. § 4- 5. 6. seqq. — Fragm. 3. §. 8. 10. seqq. — et §. 4 7* 4§* 49- 5o. seqq) — Atqui haec mentis, et cordis harmonia, manifestaque unitatis Lex, tam aperte Eccle­siae de revelatis doctrinis judicii exposcit securitatem, i. e. irrefragabilem, atque omnis expertem erroris in definien­da doctrinarum revelatarum veritate authoritatem, quam certa est, in provisionis hujus defectu, omnis religiosae unitaiis usque ad notitias rationales, et morales regulas exclusive, quin ultra quoque, dissipatio, quemadmodum et suapte liquet, et jam experientia quoque demonstrat, sicuti alias vidimus, et videbimus postea iterum. — Hinc haud mirum, esse jam inter Protestantes etiam doctos homines, qui eam connexionem et videant, et candi­de fateantur; v. c. Thies, eximie doctus Protestáns, in

Next

/
Oldalképek
Tartalom