Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
23 prorsus incogitantium, genere, ineptiorem ad praestandam aliis de veritate convictionem esse, philosopho , demonstrat manifeste, popularitas Religionis Christianae, quam aegre cum philosophica convictione componas, et maxima in hoc praesertim hominum genere ejusdem Religionis penuria, certaque Christianae de eadem convictionis impossibilitas. — Hos alioquin esse, qui palam ac publice et consensionis in iis, quae Religionis sunt, impossibilitatem veritatis duntaxat subjectivae, quin, an cum objecfiva congruat, sciri possit, — et continuandae aut per saecula , aut in perpetuum reformationis necessitatem , confiteantur, certum est, et jam vidimus. — Quisquis in confessionis hujus medio verae de veritate convictionis videt spem, is quidem dignus est, qui cum confitentibus, natet in gurgite vasto ! * * In casu Religionis , quae complectitur doctrinas positivas, et Mysteria, quaeve universim, positivae originis causa, positiva est, omni laude digni sunt, qui, quidquid in singuli ejus partibus beneficum, et aptum formandae vitae est, explorant diligenter, viaque hac exosas superbae menti, et rebelli voluntati veritates, faciunt commendabiles utrique; — at reponere in fructibus his criterium doctrinarum veritatis, vetat et positivae religionis salus, et sana ratio, quae religionem positivam regi cri- terio positivo — authoritate — jubet luculente; — id quod doctissimi quique et timorati Protestantes hodie, adversus sophisticum, quod in eorum medio surrexit, philosophorum genus, invicte demonstrant. — Cum dicitur, credi omnino> quae contenta sunt Evangelio, si innotescat ex internis doctrinae crite- riis veritas, pertinet ad fraudem; — ita enim credere hominibus etiara suspectis solemus. — Qui Deo loquenti, i. e. divino credit Magisterio, is credit, quia ipse dixit, seu beneficam propositae doctrinae vim videat, seu non. — Quin fidei nobilitas et splendor tanto major est, quo, absque interis.i doctrinae commendatione, fides promptior. — Nunquam excidat illud illustris Protestantis Verulamii (De augment. L. 9- c. 1.) dictum, dignum cedro: Ouo mysterium aliquod divinum magis absonum et incredibile fuerit visum, tanto plus in credendo exhiberi Deo honoris, et fieri Victoriam fidei nobiliorem. — Hinc sequitur, hominem quoque, solo authoritatis divinae respectu et convictione ad extra duntaxat credentem, nobiliorem» magisque proprie hominem esse, quam sit, qui rebus duntaxat, seu internis tantum doctrinae rationibus victus, credit; quippe ad nobiliorem illam fidei cictoi'iam tam certo ineptus, quam certum est, haberi de r y