Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

tvoiufioni f atque , ín excitatarum per haereticos homines con-« troversiarum casu, genuini et originalis sensus determinationi, fuisse in Catholica Ecclesia locum, docet saeculorum historia. — Eege de his et evolutionibus, et determinationibus Wincenlii Lirinensis Commonitoria , quae passim prostant. —■ Repeto ite­rum , atque iterum, nihil minus ab hoc domeßico historicorum genere exspectes , quam fenceram praeteritorum eventuum veri­tatem; id enim veflri historiarum Scriptores, in iis, quae ado­ptato congruunt Syßemati, fecerunt ex liißoria, quod novissimi vestri Interpretes, et Magistri, ad novas hypotheses juvandas, ex Scriptura hodie faciunt, fabulam ramanensem nempe. Haec Anonymo Prote stanti copiosius nonnihil, quia, quae indicit, é ici J'olent. §. 8. 6) Religionis Christianae publicitás. Christianam Religionem divini authoris consilio pu­blicam esse debere, ex illo Jesu Christi Mandato liquet, quo eandem praedicari omni Creaturae, et recipi ab omni­bus gentibus ac populis, servarique omnia jussit. — Quam igitur certum est, publicitatis, ubi recepta est, eam gau­dere jure, tam liquet etiam, destitui eandem publicae Re­ligionis characteribus, immobilitate nempe, et articulorum omnium, quos comprehendit, certitudine, nunquam posse, hocque ipso nec seu indoctorum, seu doctorum ingeniis, et arbitrio, nec ulli, praeterquam universorum illius Arti­culorum peritae, atque per id ad conservandam in certi­tudine semper, ac immobiliter, efficaci Authoritati, obno­xiam esse; — Authoritati, tanto magis necessariae, quod ead^n haec Religio, Dei Consilio ad omnes populos per­tineat , sitque universalis. — Rumina et agnosces. — At­qui , remota instituti praedicationis securitate, seu autho- ritate Ministerii, aberrationum expertis, nullam in orbe Christiano superesse authoritatem, idoneam ad eandem in certitudine , et immobilitate conservandam, — ubique etiam, ubi mota ea authoritas est, compleri eandem incer- titudine et moveri, — atque hoc ipso amittere et ad regen­dos, in officioqué continendos populos aptitudinem, et ve­rae ac publicae religionis Characterem, in confesso est. (Recole, Fragm. 4- pag. 48. seqq. item §. 5g. et 6u.) *

Next

/
Oldalképek
Tartalom