Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

32 * Ex his Lector non praeoccupatus decernat, num ibi set vera, seu talis, quae tueri possit pubiicitatis jus, Religio ha beatur, ubi nulla ad extra iliius Jecuritas, et ubi, quidquid Re­ligionis est, uniuscujusque relinquitur libertati? —-------d'ijjle­matica uniuscujusque de Religione decernendi libertas, — et certitudo, ac immobilitas Religionis, ac concordant? — tam sci­licet pulchre, quam certa incertitudo, cum certitudine, — et mo­bilitas cum immobilitate! §. 9. 7) Ordinatae a Deo praedicationis indoles. Indoles ordinatae a Deo praedicationis gravior est ad adstruendam ejusdem securitatem, quam putes. •— Fixum ordinatione divina ad universae Christianae rei et propagationem, et conservationem esse praedicationis Institutum, facile consentitur. — a) Quis igitur dubitet, cum et ipsum hoc Institutum divinam originem habeat, et objectum illius, (doctrinae Christianae,) divinitus sit determinatum, tam tutum, omnisque expers erroris, in successione esse oportere, quam in principio fuit ? — Me­dium , extraordinaria Dei provisione ad divinam rem in perpetuum et propagandam et conservandam ordinatum, aptum, efficaxque ad finem esse oportere, sana docet ra­tio , postulatque Dei bonitatis, et sapientiae conceptus. •— Si vero aptum et efficax, igitur tutum etiam. •— b) Pro hac instituti hujus indole spondet ipsa quoque missionis, in qua immutabiliter ac immote radicatum est, indoles; (Fragm. 2. §• 9.) ad omnes enim, qui praedicaturi unquam sunt, pertinet illud Jesu Christi: Sicut me misit Pater, ita et ego mitto vos; — quo fit, ut omnes, missionis hu­jus vi continua successione praedicaturi, qua Jesu Chri­sti Missi, i. e. mittentis Jesu Christi nomine, et Patris, qui Filium misit, jussu, praedicaturi, et praedicare inteili- gantur. — Atqui id, quod Jesu Christi nomine et Dei jussu praedicatur, puram esse veritatem oportere si quis neget, idem fateri una cogitur, Dei nomine et Jussu prae­dicari errorem quoque ac mendacium pro veritate posse, — an, quaeso, non? — c) Hoc ipso, quod Dei jussu prae­dicationem continuari semper, fierique ubique necesse sit; comparatam ita esse oportet, ut velari nullius humanae

Next

/
Oldalképek
Tartalom