Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

20 abhorrensque esse, Magisterio universim abrogare vim ac! ve­ram convictionem, quam requirere convictionem ex internis doctrinarum rationibus, ad boc, ut homines proprie homines sint. — 5) Denique, tanto certius esse, veram de iis, quae destinationem adtment, convictionem, expectari a Magisterio potius, quam a rationis scrutationibus, oportere, quo certius est, extraordinariam Evangelii providentiam ad omnes univer­sim et Mag isterii et rationis errores cor> igendos, praestandam­. que de veritatibus, necessariis cognitu, certitudinem , praedica­tionis seu Magisterii medio usam esse, — quove etiam mani­festior est universalis, quam communis poscit destinatio, poc bilitas convictionis ad extra, seu medio Magisterii, quam ad intra, seu a propriae cujusvis rationis scrutationibus. — Tam certe luculenta est universalis, requisitae ad destinationis ob­jecta, convictionis necessitas, hocque ipso, habendae quoque ejusdem universalis quaedam possibilitas , ut Bollius ipse, invi­tis licet praemissis, eam tandem cogatur fateri, cum, ut ha­beatur, praecipit curandum; en: d) De necessitate procurandae ejusdem possibilitatis. Ad procurandam requisitam convictionem, oporteret pro unoquoque ad populum cultum pertinente, homine , possibi­litatem ejusdem praesto esse. (Pag. 20.) i) De propria, fundata in internis doctrinae notis convictione, loquitur, haneque unicuique homini effici possibilem vult; quis, — ille idem, qui nullum de iis o- mnibus, quae ad verbum aliorum credita sunt initio, •— paucos vero ad exiguae quoque eorum partis duntaxat convictionem eluctari posse, confitetur; (Pag. i5.) — iilft idem, qui de maxima hominum parte (Pag. 19.) adfirmat, quod ultra ea, quae in prima institutione percepta sunt, progredi haud possint; — ille denique idem, qui ridicu­lo supplenti, analogo, locum relinqui et posse, et debere, diserte docet. (Ibid.) — 2) Procurari eam oportere possi­bilitatem , inquit; — agnoscit igitur, praesto haud esse, atque id in argumento, necessario ad destinationem / — Num , quaeso , extraordinaria , consentanea Evangelio , providentia salva ? — 3) Procurari oportere unicuique, ad cultum populum pertinenti, inquit. — Cum procurari primum ea possibilitas debeat, sequitur, ne cultis quidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom