Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

populis, (id est, Christianis, de quibus agi certum est) adhuc praesto esse! — nullum adhuc totaliter esse proprie hominem, — paucos vero etiam aliqua parte! — Quam inexpectatum in extraordinariae provisionis divinae statu scandalum! — 4) Doceri per haec necessitatem procuran­di instituti, apti ad producendam convictionem; — qua­lem ? eliciendam ex internis doctrinarum notis, philosophit cam; — instituti igitur philosophici, compositi ex cumuló philosophorum; *— qui Christianos omnes scrutari doctri­narum viscera, — rejicereque, insuper habita quavis 1Ma- gisterii authoritate, omnes illas doceant, quas interna in­doles , «— benigna vis, — et neotericus Philosophiae spi­ritus, — haud commendat! — Instituti ergo, in neote­rico significatu, manifeste et antichristiani, et ad id, quod pollicetur, inepti, — a) Antichristiani, inquam; quia ad o- mnium positivarum doctrinarum , Mysteriorum praesertim, ex ambitu Christianae Religionis exturbalionem, efficacis, spectata seu indole, seu ruinarum, quae via eadem jam effectae sunt, historia. •— Quid a collectis, ac velut dona­tis publicitatis jure et Civitate, expectandum sit? affatim monstrant ruinarum exempla, edita a dispersis! — Prae­sto esse in Ecclesia Jesu Christi efficax, ad efficiendam ver im convictionem Institutum, Institutum nempe praedi­cationis, manifestum est ex Evangelio: — Praedicate , — docete omnes, — qai crediderit, salvus erit, qui non credi­derit, condemnabitur; inquit Jesus. — Rudes et parvulos, convictionis ex internis doctrinarum rationibus forritandae sine dubio incapaces, regni coelorum ante quosvis alios, atque imprimis ante sapientes, capaces esse, declarat ma­nifeste; — vocat amicos, fratres suos, ejusdemque coele­stis Patris filios, et ejusdem Regni cohaeredes; •— quam irrationabiliter, et absurde, si, defectu philosophicae con­victionis nec quidem proprie homines, erant! — Si care­bant principali charactere, quo distingderentur a creatu­ris irrationabilibus! — Antichristianum hoc institutum esse, manifeste ipsa quoque ejusdem ad cultos duntaxat popu­los restrictio demonstrat; — cum enim de vera agitur convictione, de eo agitur, quod ipsi hi Magistri necessa­rium esse ad hoc affirmant, ut homines sint proprie ho-

Next

/
Oldalképek
Tartalom