Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

19 jubeat pertuso fritillo ! — Manifeste profecto et irrationa­bile, et Beo , destinationis humanae Authori, injuriosum est, adstruere ad communem omnibus destinationem ne­cessitatem modi, qui in nullius potestate est ex toto, — in paucorum vero ex parte duntaxat. -— 3) Refricari hoc po­stulato, firmarique eam hesternorum Sophistarum insa­niam, qua soli philosophi homines proprie esse in publi­cum proclamabantur, liquet obvio quoque postulati in­tuitu! — Id ne liceat impune? — Da stultitiae locum, an non verendum est, ne novum hoc proprie hominum et exclusive quidem genus, si collegerit vires, aptas consilio, illud subinde in homines alios usurpet imperium, quod in alias irrationales creaturas , equos, et mulos ? An sensu caret, quod jam praecessit, philosophici imperii, nuper primum sopiti, exemplum? — vestigia terrent! * * Omnis, quem fatuum philosophismi lumen hauddum pe­nitus coecavit, ex illa paucis omnino possibili convictione phi­losophica , rite ac rationabiliter colliget, 1) prorsus irrationabi­liter ad communem omnium destinationem eum de mediis con­victionis modum requiri, qui totaliter in nullius, — atque ex parte etiam in paucorum duntaxat est potestate. — 2) Hoc Phi­losophicae convictionis postulatum evidenter aut inhumanum, et crudele, — aut absurdum esse; vel enim homines, non obstan­te philosophicae convictionis defectu, quam habere, ut agno­scitur, non possunt, humanae tamen destinationis adsequendae capaces sunt, vel non? — Si non? absque culpa igitur, quia habere non possunt, excluduntur a destinata felicitate, quod inhumanum, crudeleque vel cogitatu esse, liquet suopte; — si surit? — sequitur, homines absque mediis necessariis perveniré ad finem, et destinationem, seu felicitatem, hominibus proprie talibus, atque per id, quod principale est, distinctis ab irratio­nabilibus creaturis, destinatam, asäequi eos, qui nec pr oprie ho­mines sunt, nec id habent, quo distingui homines ab irratio­nabilibus creaturis necesse est principaliter; — quod quidem manifeste absurdum e3se, luce clarius est. — Ulcus nempe est quidquid tetigeris! — 3) Eorum, quae necessaria omnibus sunt ad destinationem, et cognitionis, et de eorumdem veritate con­victionis , principium, esse haud posse rationem, internas do­ctrinarum notas perscrutantem, verum haberi sub communi o- mnium Patre Deo, principium praeterea aliud, aptum univer­sis, debere, in extraordinariae praesertim provisionis, quae praesto est, casu, adeo liquet, ut eos, qui negant, nimis mente et ammo aegros esse, nequeat dubitari, — 4) Tam absonum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom