Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

i8 victionis, ita cognitionis certae expers, portentum non ast ? ,— Senf-jssg videtur hiatum ; ideo subdit: c) De necessitate convictionis philosophicae. Enitendum, attamen in eo totis viribus esse , ut unusquis­que in iis, quae ad humanam destinationem et hominum ad Deum ac moralem mundum relationem habent, ad con­victionem propriam, in internis fundatam principiis, ac fir­mam , veniat; quare vero enitendum? — explicat: istud enim esse, quod hominem proprie facit hominem, et quo ho­mo principaliter se distinguit a Creaturis irrationabilibus. (Pag. 19. et 20.) Haec quidem, etsi sapientiae praeferant faciem, tam insulsa, irrationabili a que sunt, ut fluere, nonnisi ex neo­terici philosophi capite, potuerint. — 1) Quomodo locus analogo illi esse et potest et debet, (sub b) si propria, producta ex internis rationibus, convictio, hominem facit proprie hominem, et principaliter distinguit a creaturis irra­tionabilibus? —- 2) Unusquisque, inquit, totis eniti viribus debet — mufj — ut ad convictionem propriam veniat in iis, quae adtinent destinationem; cum igitur omnia, quae vere ac proprie sunt Religionis, adtineant destinationem absque omni dubio, sequitur, unumquemque in comparan­da sibi propria quoad omnes doctrinarum religiosarum partes convictione elaborare debere; •— num , quaeso, etsi venire ad eam unusquisque non possit? — Atqui non posse, docuit paullum antea diserte, cum docuit, paucos esse, qui propriam, seu eme pín'íofcpfnfcfte Uibeqeugumj m ftd) t)ert>orbnngcn fonntcn, — plerosque tales esse, qui iit 51bftd)t auf bie SReficpön nur bei bem erfíen bűnben ©íaubett bleiben, unb ftcb nícbt työtyer ergeben ftmnen. — Num ratio­nabile est, urgere universos velut ad commune omnibus of­ficium, ad id, quod in nullius est potestate totaliter, — in paucorum vero quorumdam duntaxat ex parte? — Si quid, istud certe est, damnare homines ad laborem irritum, sine fine, et effectu (Seneca in Ludo de mórt. cl. Caes.) — aut tradere homines judicio Aeaci, qui universos lude ve alea

Next

/
Oldalképek
Tartalom