Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

ambiguum et anceps, seu periculosius veritati, atque ad omnes dissentientes, non tantum errantes Christianos, ve­rum Judaeos quoque, Muhamedanos, et Gentiles, in prae- conceptis ab initio opinionibus confirmandos , efficacius ! Omnes enim hi benignam receptae a principio Religionis vim sentiunt interne; •— idque , si jubeas, jurejurando ad» firmabunt. — Salvam quoque idem hoc principium prae­stat, de terrificis, in tenebris errantibus monstris, vulgi fi­dem; quia benignam ejus sentit vim; arcet enirn nocturnos fures, — impedit aut minuit tenebrarum peccata, — et de periculis nocturnis temperat sollicitudinem. •— Nem­pe , 4) non tam sensus ille benignus, veritatis, — quam veritas sensus illius benigni, criterium esse de­bet; — alioquin omnes Antichristianas, Judaicas, Muha-> me danas , Paganas, Epicuraeas, et Hobbesianas benigni­tates revehi necesse est! <— Nisi illam interioris sensus benignitatem fluere ex principiis rationabilibus ac sanis an­te omnia constet, •— proinde, nisi sana haec principia cognita prius et ante omnia sint, tanto incertior futura est benigni illius sensus sanitas, quo communior est in discer­nendo vero et apparente bono error, quove major in mi­sero hoc corruptae naturae statu apparentis, quam veri boni, vis esse solet. •— Inde certe accidit, ut homines, Dei verbo teste, benignorum sensuum decepti specie, a verdate, quae odiosos carni, et pravis adversos desideriis, parit sensus, avertantur, et convertantur ad Jabulas, in­spirantes sensus benignos, — ut proni sint ad audiendos magistros, auribus prurientes, — ut denique benignis qui­busdam licentiae sensibus, et perbenigna quadam solutae libertatis dulcedine fascinati, severos veritatis et virtut s a- spernentur sensus, benignisque et erronearum ac prava­rum opinionum sensibus, et magistris earundem, quasvis veri ac probi demonstrationes, — quosvis veri et probi Magistros, posthabeant. — Nihil certe, inquam, efAea­cius hoc neotericae plebis scito est, ad orbem terrarum omni benignorum sensuum sentina complendum! — Alio­quin 5) si ad destinanionem hominis Religio, •— ad hanc vero habendam ejusdem cognitio, juncta cum convictione vera necessaria est, an Analogon illud, sicuti verae con- Frag. V- - B

Next

/
Oldalképek
Tartalom