Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

serte haud edicatur, videas, omnem normantem scripturae vim, restringi ad solas rationis et notitias, et regulas, omne- que hoc, precario magis, atque ad speciem tantum, quam necessitate retentum, normationis genus, pertinere ad grassantis rationalismi opem duntaxat, ratione sola et di­stinctius et accuratius in omnibus quoque his Capitalibus punctis scripturam normante!— Anne, Christiane Le­ctor, uspiam vides normantem scripturam? — Non potes! eo quidem minus, quod, nisi in omnibus revelatis doctrinis norma sit, in nullo, seu capite, seu puncto, normam esse posse, indubitatum sit! — Nihil est, quod in hoc gravis­simo omnium argumento, fas sit dissimulare. — Quare addo ad praemissa, hanc normationis inventionem indubita­te pravam, et Antichristian am esse. — Evangelicum illud criterium : non potest arbor bona malos fructus facere, — cui congruit illud: ex fructibus eorum cognoscetis eos, — de principii hujus pravitate, et antichrisiiana indole, ne­minem cogitantem sinit dubitare. — Computa, si potes, peracerbos ac nocentes, qui, remoto authentico interpre­te, ex eo tam copiose et pullularunt jam, et in diem pul­lulant, fructus! — proh, pessimorum fructuum cumulum! — atque pejorum pessimis peracerbam expectationem ! — Quid de omni Christiana re salvum ibi, ubi valet, stat? ■— An non jam luculenter ipsa Scripturae Sacrae non tantum Authoritas, verum existentia quoque periclitatur? ►— Recole dicta alias, recurrentia identidem ! —. Sed ira­torum audio vocem: b) Quid ergo Libri sacri, si normae vim iis detrahas, sunt? Quid ? — Idem prorsus, quod erant initio, cum scri­pti sunt. — Quid autem erant? •— Nihil aliud, quam subsidiariae quaedam, ad praedicationem adjuvandam per­tinentes, copiae. — Id agnosces, si advertas , i) scriptos esse occasionaliter duntaxat et per accidens, omnium peri­torum protestantium confessione; nec proinde conten­tam m iis institutionem pertinuisse ad regulam; — tum, scriptos esse ad absentes duntaxat, ut praesentiam supple^- rent praedicationis, essentque in vicem Magisterii vivae vo­cis, quod adesse haud potuit; —- fuisse proinde interima-

Next

/
Oldalképek
Tartalom