Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
.. . vM les quosdam praedicationis et Magisterii vivae vocis vicarios et supplentes. — Cum igitur id, quod est occasionalÁ et per accidens duntaxat, — quodve supplet tantum, et vicarium est, derogare ei, quod est principale et per se, quodve ad regulum pertinet, nunquam possit, salvamque regulae et principalis praerogativam, in eo, in quo regulare, et principale est, prae occasionali, accessorio, Supplente , ac vicario, semper esse oporteat, sequitur, originali praedicationis praerogativae per accedentes libros quosdam nihil potuisse praejudicari, hosque semper haberi prd eo, quod erant in principio, debere, i. e. pro scriptis quibusdam subsidiariis copiis. — ??) Scriptos esse juxta normam doctrinae, jam antea praedicatae, hocque ipso libros, qui scribebantur, fuisse normatos juxta praedicationem, ceu normam normantem, mansuros id, quod tunc erant, iri perpetuum, juxta recepta universim, jamque alias recitata principia, — atque juxta praedicationis ejusdem, ex qua nati sunt, sensum, manuductionem, et lineam, semper in- telligendos. — 3) Scriptos esse ad opem eorum, qui jam antea credebant, i. e. qui fidem jam habebant; nec proinde iis, quibus scripti sunt, tunc primum normam hdei, sed ad praehabitam ex auditu fidem, praesidium duntaxat quoddam accessisse; — nec hoc ipso unquam aliud aliquid, quam tunc erant, esse posse; quid:* accessorium quod- darn tantum ad praehabitam ex auditu fidem praesidium. * * Congruit his, quae dixi, Apostolicae aetatis consuetudo, in dubiis y. sic litibus, quae subinde ex libris tunc scriptis ortae sunt, recurrendi ad constitutos in medio praedicatores, seu ad prae- habitum institutum praedicationis. —• Nemo peritus hanc Apo- stolicae aetatis consuetudinem controverted — Deinceps, desinente licet singulorum praedicatorum Asphalaea, nihil mutatum in Apostolic a illa consuetudine esae, docet constaris Scholae Jesu Christi disciplina; — inde eni:n ab initio constanter seculis quoque saeculis, ortis de scriptorum librorum sensibus dubiis, recursum ad personantem ubique praedicationem esse, eosdem- que libros juxta praedicationis ecclesiasticae luieam explicari, et quidem eadem, qua in principio, authoritate, consuevisse, in confesso est. — Omnia haec hominibus , bile plenis, iram ad furorem usque commovent. — Quare furentium in modum explicari sibi postulant: