Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

modam exposcentis certitudinem. — Compara interpreta­tionum conflictus, et propriarum visionum pugnas , nihil in medio requisitae certitudinis, nec ullum proinde fidei Christianae vestigium, deprehendps! — Exturbatae, di­misso vetere — quia , — inconsequentiae, succedit pror­sus consequenter, multo, quam quae sub — quia est, ma­nifestior incertitudo, i. e. multo manifestior certitudo exu- lantis Christianae fidei! — Quid dimisso — quia, — rei­stet agendum, explicat idem, doctus certe, Superinten­dens , cum (pag. 82.) docet. 1) necessariam omnino esse Ministrorum ad regulam aliquam alligationem. (Permitti proinde penitus liberos haud posse, agnoscit. — Quos vero hujus vinculi, et ligaminis observandos ex systema­tis indole limites esse putat?) —- Ast 2) alligationem hanc nihil ejus continere debere, quod: Spaltungen ber einen, unb unheilbaren (femembe ber Gfmftm »eranlaffen, ober »er* ewigen fönnte, (Habes in his toto propositam habitu neo­tericam Catholicitatem. — Communitas Christiana, horum tenore, est una indivisibilis communitas, quae indivisibili- tas exigit, ne quid in praescripta formula sit, quod com­munitati illi obsit. — Nihil igitur in ea formula de doctri­nis, in quibus dissentitur, haberi oportet. — Quid, quae­so, sequitur? — hoc: normantem igitur scripturae vim non acceptandam totaliter, sed coarctandam esse ad capita doctrinarum, non controversarum. — Quanla mulctatio! — Quousque tamen vis eadem valere debet? explicat mox.) — 3) Debere in ea formula breviter — in alfer ^ürje —■ capitalia illa puncta tangi — berühren, — super quibus unice aedificium Christianismi quiescit. *—- (En, quousque valeat normans scripturae vis ! — ad capitalia duntaxat Christianismi puncta ! — sed quaenam illa sunt? —- Nihil incertius ! — Quousque igitur valeat? haud con­stat! — Et tamen normans norma Christianae/?dW, tam necessariae ad salutem omnibus Christianis ? — Nec illud : breviter. — et tangi tantum, sensu caret; — provide per haec cavetur, ne ministrorum libertati seu explicatio uberior, seu determinatio severior, obstet! — Cum nihil jam de positivis Christianae Religionis propriis doctrinis sit. positum extra controversiam et litem, facile, etsi di- Fragm. V. M

Next

/
Oldalképek
Tartalom