Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
dubitata experientia teste, — haberique in Ecclesiae Christianae medio fidei certae normam necesse sit; — sequitur; ?,ri- maevam fidei Christianae nonnam, i. e. doctrinam, propositam Ecclesiae Magisterio seu praedicatione, adhuc, sicuti in principio valuit, valere. — Vide illustre Francisci Vcronii opusculum, de secretione eorum, quae sunt de fide Catholica, in cujus principio ponit: Regulam fidei generalem, atque iis, quae disserui, prorsus congrue, decernit: illud omne, et solum esse de fide Catholica, quod est revelatum in verbo Dei , et propositum omnibus ab Ecclesia Catholica fide divina credendum. — Conf. etiam Dominos de Walenburch , in tract, de Controversiis fidei, tom. i. tract. 1. pag. 163 ; — et, in examine principiorum fidei, exam. 3. — Ex promptuario nempe, seu primo, seu altero, derivanda est revelata veritas, tumque duntaxat fide divina credenda, cum proponitur per Ecclesiam, ministram praedicationis, — Hoc pacto unum , idemque principium, quod in Christianae Religionis principio fuit, mira oeconomiae divinae simplicitate et constantia, esse hodie quoque et principium Christianae cognitionis, et Christianae fidei normam, intelligimus ; — facileque cavemus confusionem, in Christianae rei fontium, principii cognitionis, et fidei Christianae normae, pertractatione, apud complures Theologos occurrentem, atque hoc ipso declinamus difficultates, quae fieri ex rebus, haud discretis sufficienter, solent, — Sed enim ferociter scitantur: a) Ánne ergo Libri sacri normans fidei Christianae norma non sunt? Non sunt, inquam; regularis nempe illa, — illa universalis, — et positiva ac manifesta Dei voluntate constituta norma; — non sunt; nec, i) spectato Characterum requisitorum ad normae normantis indoletn defectu, esse possunt! — Sed nec, 2) in protestántium medio id reipsa, quod esse jubentur, sunt Í — a) Universalis-, pro Christianis omnibus , fidei norma esse jubentur; anne sunt ? — si ita, quid ergo illud significat, quod (Concordien - SBucfy ©ummartfd)er pag. m. docetur de symbolicis libris, esse Biblia Laicorum? >— Vix erro, si inferam, Biblia sacra, esse Biblia Cleri duntaxat! ■— b) Si verum est, *— sicuti reipsa est, — id, quod jam in medio passim, atque a Bollio quoque (op. cit. p. 18.) docetur, omnes aut fere omnes homines in recipiendis doctrinis sequi unice parentum et Magistrorum authoritatem, ita, ut pauci sint, qui se se deinceps expedire a sic concepta fide possint—■*