Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
tionem. (Quis neget? <— Nihil certe in systemate Christiano principalius Christianae fidei norma cogitari potest; •— ad rei enim Christianae summam et caput pertinet, absque omni dubietate. Hanc in occasionali aliqua, adventitia, et existente per accidens, regula collocare * idem est, ac rei summarn suspendere a casu ! — idem, ac crassarn Christianae constitutionis Authoris docere incuriam t •— idem denique, atque ex eadem constitutione omne sapientiae delere vestigium!) — Quam praeterea abnormis eorum est sapientia, qui manere quidem semper institutum praedicationis , quia a Deo pro omni ordinatum tempore , o- portere credunt; ast idem hoc institutum, eo, propter quod introductum, quodve ejus institutionis est finis, mul- ctant! — Considera divinam hanc provisionem intentius, et dic, num alio facta sit fine, quam ut universalis, apta omnibus, securaque veritatis norma, praesto sit? * * Nescio, ego ne errem, an reipsa inde a sexto decimo saeculo confusio quaedam in quibusdam tractatibus de Cognitionis principiis, et Jontibus veritatis Christianae , regnet. — Confusio, plurium origo difficultatum! — Quid sentiam, et quomodo, ad nudandas, natas in turbido, difficultates, loquendum deinceps putem, explicabo candide, quin attamen scribere ulli rerum peritiori Magistro legem velim. — Censeo, tria haec diligenter discernenda, 1) Doctrinam revelatam, quam Apostolus traditio- nem diserte appellat; (2. Thess. 2. 14.) — Q.) Doctrinae revelatae Depositoria, — et, 3) Depositam doctrinam cognoscendi modos. — Cum ex revelatione immediate disci hodie revelata doctrina haud possit, sequitur, hauriendam ejus cognitionem esse ex depositoriis. — Quaenam sunt ? Duo , inquam, unum originale i, principale, ac universale, ad eorum pertinens classem, qüae existunt per se, nempe Ecclesia aut praedicationis Ministerium, juxta illud Apostoli: depositum custodi, — et illud S, Iraenei de Ecclesia* ceu divite deposiiorio, in quod ait, Apostolos contulisse omnia, quae sUnt veritatis. — Alterum, otcasiona- le, accessorium, et particulare, ad ea pertinens, quae existunt per accideris, nerhpe scriptura. — De modis P duo perinde sunt; alter originalis, stabilitus divino jussu, regül aris, Apostolicus, et popularis , viv^ae nempe vocis institutio, seu praedicatio; — alter adventitius, accidentalis, et ei'uditus, supervenientium nempe librorum sacrorum scrutatio. — Cum Christiana fides summam fequirat universae doctrinae revelatae certitudinem, hanc vero scriptura nec singulorum relicta visui, nec adjuta scrutantium Magistrorum, suis relictorum yiribus, ope, praestare possit, in-