Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

logon ; liuicque locum dari posse et debere, postquam momen­tum et necessitas agnoscitur Religionis, (pag. 19.) Persapienter, nonne? — Analogon! — Quid hoc est, quaeso? Incassum in Analysi nominis congruam quaeras significationem. •— Nolim divinare; satis enim est, quid­quid sit, convictionem non esse, de qua, uti liquebit, re­stat Sollicitudo, — Analogo non obstante; — quo fit, ut inventum hoc aegre, ac ne vix quidem componas cum agnita necessitate Religionis; necessitas enim Religionis ve­rae de eadem Religione convictionis necessitatem adstruit evidenter, tamque abhorret, hanc suppleri, quam Religio­nem ipsam, sana ratione judice. — Congruit sine dubio hoc Analogon cum illo status miseriae et incertitudinis principio: verisimilia sequi cogimur; — et cum moesta il­la, quae in eodem miseriae statu personabat, confessione: ultra non possumus ! -— Unde, sicuti vidimus, exortum de­siderium et expectatio Magistri de coelo, (Fragm. 4.) cui, postquam venit, fidem abrogat neoterica progenies! — Caeterum merito quaeras, 1) cur vera convictio ac suffi­ciens de veritate desit illis, qui convicti vere sunt, eos, a quibus doctrinas ut veras didicerunt, esse magistros prae­claros — redjtfcbaffen, — qui veritatem et noverint, et di­cere voluerint sincere? •— Cur in alio, et non in Religio­nis quoque, positivae praesertim, argumento; tales magi­stri ad praestandam veram convictionem satis sint ? — An ei discretioni, qua discernendi postea primi illi instituto­res essent, non obstent infiantiae praejudicia? (v. Fragm. 4.) — Idem certe infantiae praejudicium, quo primum re­cepta est doctrina, ut vera, tueri immobiliter primorum quoque Magistrorum veracitatem consuevit, experientia teste; — desperatum igitur — si! — perpaucis certe a- ptum! — 2) An extraordinariae providentiae statui con­gruat is convictionis modus, quem in statu incertitudinis classicum fuisse vidimus ? quid enim hoc Analogon differt a veteri vitae regula: — Verisimilitudine? — 3) An reipsa satis esse et possit et debeat ad veram convictionem sup­plendam, si receptae Religionis, ii, qui receperunt, be­nignam sentiant vim? — At nihil hoc principio seu magis

Next

/
Oldalképek
Tartalom