Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
«iit impurius, (v. Fragm. lsag. §. 18.) — \n in novis doctrinarum formulis , i. e. in Symbolis et Confessionibus ? — Ast hae authoris congruunt operibus! — Et scriptas illic doctrinas haberi pro puris, ipsi protestantes Magistri magno jam consensu vetant, nec, nisi congruas videam scripturis , recipiendas praecipiunt. — Nikii igitur magno illo reformationis strepitu doctus aliud sum, quam puras esse doctrinas, propositas a reformatione, quae congruunt scripturis, quae autem illae sint? id enim- vero meo relictum judicio, quin ullus rsortalium jus habeat quaerendi: cur ita potius, quam aliter judicem ? — Omne igitur feralis illius strepitus lucrum, situm est in quaesito unicuique jure, videndi deinceps in scripturis seu puram seu impuram doctrinam ; — qua restituendae doctrinarum puritatis spe ? desperata funditus! — quorsum enim Lectio, cum jure illo conjun- /uncta, apta sit, disci affatim ex eo potest, quod jam passim* in lectis eo jure scripturis, fit. — Expurgatis ab omni evange- lica puritate scripturis, jam ad Religionem ab omni scriptura ‘iberandam, repurgandamque procedi, pararique hoc ipso Lectioni quoque finem, imperiti tantum ignorant. — Hunc exitum urget improvida, oppidoque imprudens sufficientiae scripturae solius, connexaeque eam legendi necessitatis proclamatio! (v, fragm, 5. p. 49. seq.) b) De negligentia et contemptu scripturae. Negligentiae, aut contemptus scripturae accusatio, sensu quodam tolerabitis, quodam vero intoleranda est! — Fuisse in Ecclesia, qui scripturam aut negligerent, aut fors contemnerent etiam, siquis contendat, venia forte dignus tanto magis est, quo constat, nunquam defuisse in medio seu neglectores salutarium rerum, seu contemptores etiam; ast intolerandam eadem accusatio praefert pravitatem, si ipsam Jesu Christi Scholam seu Originalem Ecclesiam concernat; quippe fidelem omnis divini depositi coni servatricem, et custodem, (Fragm. 3. p. 226. seq.) adversus quosvis errores jugi divini spiritus regimine, et influxu tutam, testibus ipsis scripturis. (Fragm. 2■ §. 11. et 12- et Fragm. 3. ph. loc.) — Ad hanc reipsa eam pertinere accusationem, ipsa illa, quae hinc statuitur, publica doctrinarum corruptio demonstrat, — Quare merito ac jure non tam peto, quam postulo, atrocis accusationis testes et tabulas ! — Nullum certe ad sextum decimum sae- ■ ul um usque occurrit testimonii vestigium. — Alioquin ah