Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

168 hoc reatu, quoad prima tria saecula, accusatores ipsi Ec­clesiam absolvunt. — Pro vigente vero secutis saeculis ad sextum usque, in tractandis scripturis et assiduitate, et summa veneratione, historia tam spondet luculente, ut a- ctarum ea periodo rerum oppido rudem esse oporteat, qui ignoret. — Impeditam secuta mox barbarorum inun­datione sedulitatem, vocare negligentiam, aut contemptum scripturarum, tanto majorem judicii prodit pravitatem, quo certius est, in infelice quoque eo rerum situ, ultra, quam expectes, cultas esse. (Vid. Instit. hist. Lit. Theol. Franc. K. Lib. 3. §. l8. seqq. — Et, §. 25. seqq.) Inde a Theologiae scholasticae ortu nihil ejus, quod valere ad scripturae potuit culturam, neglectum esse, — ad eam curam acuendam ipsos quoque, fotae negligentiae passim accusatos, Pontifices et Episcopos, mirifice contulisse, — Laicisque ipsis, peritis legendi, Lectionem sacri codicis patuisse, — certis documentis habetur exploratum, (vid. Easdem Instit. hist. Lit. Th. §. 25. seqq.) — Concinnam certe saeculo i4- lucubrationem, ab Joanne Brevicoxa edi­tam, et universali adprobatione acceptatam: de recommen- datione Scripturae Sacrae, nemo peritus ignorat. — Et illud Joannis Laurentii Mosheim (Inst. hist. Eccl. saec. i3. p. 540 ) testimonium: Romani Pontifices graviter Theolo­gos monebant, ut caste, ac simpliciter scientiam salutis ex di­vinis libris traderent, quid aliud, quam curae ac sollicitu- dmis evidentia, ab homine, inimico Catholicae rei, assi­duoque Pontificum vastatore, extorsit? — Cum librorum sacrorum versiones, rudi vulgo, quia haud intelligendas rite, (v. Buddeus, in Isag. Lib. post. pag. l345. et Wal- chius, in Bibi. Theol. Sei. tom. 4- P- 77.) at corruptas prae­sertim, hic atque ibi disuaderi, aut prohiberi, narrat hi­storia, id si quis de scripturae seu negligentia seu contem- ptu interpretetur, uti fit, hunc quidem exquisita animi pravitate praeparatum ad criminandum esse oportet; cum ipsa haec disciplina indubitatum et fidelium et Divini verbi curae argumentum sit. — Quamquam, quid pluribus o- Pus > 11S> qui accusant , incumbit demonstrandi, quod asserunt, Obligatio; — cedo ig>tur publicae seu negligen­tiae seu vilipensionis argumenta? *

Next

/
Oldalképek
Tartalom